Latin
60.71 to 60.91
Peter Chrysologus, Sermones 60.71-91
Unproofread scanNot analysed yet
non est fragilitas, sed potestas. Confiteris die tertia resurrexisse, ut intelligas resurrectionem Christi totius Trinitatis fuisse victoriam. Dicis Ascendisse incælos, ut coeli Dominum credas, ut unde venerat rediisse fatearis, quia superato diabolo, calcata morte, liberatomundo,super cœlos triumphat Christus, qui victus putabatur in terris. Clamas, Sedet a dexteram Patris, Ut quia Patris et Filii una est deitas, par potestas, in coelesti consessu nulla sit sinistrae sessionis injuria. Inde venturus est judicare vivos est mortuos. Quia veniente Christo, resurgentmortui,sistentur vi vi, ut pariter causas reddant de suorum ratione factorum. Etquia Dominici corporis jam diximus sacramentum, ad confitendum deitatem Spiritus perveniamus. Credimus in spiritum sanctum. Quem Deum nobis inclamat vox divina,cum dicit: Quia Deus spiritus est (Joan. IV). Credimus in sanctum spiritum. Quem propheta cooperatorem Pairis et Filii decantat: Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Totus Deus, totaque Dei virtus est, qui creator coelestium probatur esse virtutum. Credimus sunctam ecclesiam. Quam sic in se suscepit Christus, ut eam divinitatis suae faceret esse consortem. Credimus remissionem peccatorum. Quia qui Per Christum et Ecclesiam in novum hominem fuerit natus, veteris delicti nil habebit. Credimus carnis resurrectionem. Utcredamuspassionis, mortis, resurrectionis Christi hanc fuisse causam,utnos resurgeremus ex mortuis. Resurget caro, resurget, ut ipsi sumus,ut agnitio maneat personarum, ut et martyr de persecutoris poena laetitiam sumat. et Dersecutor sumat de martyris honore supplicium. Credimus vitam œternam. Quia post resurrectionem nec bonorum finis est, nec malorum. Signate vos. Fidem quam credimus et docemus, non atramento,sed spiritu, committamus pectori, non chartæ; demus memoriæ, non libro, ne divinum munus violent res humanæ, ne cœleste secretum arbiter profanus assumat, ne quod est credentibus ad vitam, existat perfidis ad ruinam.