Latin
62.104 to 62.125
Peter Chrysologus, Sermones 62.104-125
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vos, filioli, audite, ut post passionem mortis, sepulturæ moerorem resurrectionis gaudiis effugetis. Tertia die resurrexit. Ut esset nostri corporis resurrectio, virtus,gratia, beneficium Trinitatis. Ascendit in cœlis. Per me, qui per se numquam defuit coelo. Sedet ad dexteram Patris. Divinæ virtutis ordine, non honoris humani. Diximus, sic Filius a dextris sedet, ut numquam Pater sedeatasinistris. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Et quid debet j udici mors? hine est quod resurgit, ut debeat. Credo in Spiritum sanctum. Hunc in quem credit, negat, qui Spiritum sanctum negate In sanctam Ecclesiam. Quia Ecclesia in Christo, et in Ecclesia Christus est; qui ergo Ecclesiam fatetur in Ecclesiam se confessus est credidisse. Remissionem peccatorum. Da tibi, homo, veniam tu credendo, qui ad omnia peccata dilapsus es desperando. Carnis resurrectionem. Hoc est totum fidei documentum: si carnem, quæ corrupta est, quae putrefacta est, quæ periit, per Deum resurgere, repaginari, redire posse credas, quem posse omnia, quando omnipotentem confessus es, tunc jurasti. Vitam œternam. Bene addiditvitam æternam, utseresurrecturum crederet, qui resurget per ipsum,c qui cum Deo Patre et SpiriLu sancto vivit et regnat, nunc et semper, et per immortalia sæcula sæculorum. Amen.