Latin
62.72 to 62.85
Peter Chrysologus, Sermones 62.72-85
Unproofread scanNot analysed yet
Credo dixisti: si credis, unde venit quomodo? ? quomodo sermo dubitantis est,non credentis. Credo dixisti in Deum Patre omnipotentem: si est, quod non potest, omnipotens non est; sed tu illum genuisse ex aliquo Fi. lium putas, quem totum fecisse confiteris ex nihilo, ei aliquo utique, si ex tempore: quod si d Pater tempus non capit, Filius initium nescit. Sed quam miserum, ut tu illum facias temporalem,qui te præstitit sem piternum Non ergo conceptione temporum non passione viscerum, sed Pater Filium, generat, nobis dum revelat. Et in Christum Jesum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Attende, homo, qua reverentia tibi fides insinuatur et traditur:audi Patrem, ut sentias, intelligas, credas, non discutias Filium; et quia est confitearis, non unde, et quando,etquomodo sit,temerarius perscrutator in quiras. Hinc est, quod tibi cælestis sermo ut annuntiet Patrem, mox te ad Christum, ad Jesum, ad Filium, ad unicum Dominum nostrum tota mente transmittit, ut cum videris ejus quæ sunt humana, te necassequiposse, nec æstimare, neccapere, non audeas ejus quæ sunt divina contingere. Quia natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. Age, homo, e si tamen homo, progredere corde tuo, consurge mente tua, dilatare sensibus tuis, arrige ingenii tui acumina, excita scientiæ tuae vires; quidquidin te rationis est,exsuscita, examina, discute, perscrutare, et nunc stupenti modo solus aperi quid est quod Spiritus generat, Virgoconcipit, Yirgo parit, permanet virgo post partum; quemadmodumfit Verbum caro, Deushomo, homo transfertur in Deum; quemadmodumcunabuIa capiunt quem non capit cælum; quemadmodum portatur humeris orbem qui sustinet totum; quare ipse qui fecit omnia, instituit universa, cuncta moderatur,de te nasci, a te regi voluit, instituit nutriri, ut te parente viveret, cujus ante despexerat servitutem. Et si hoc potueris de repositodivinitatil attingere et proferre de deitatis arcano, tunc interius accede,ascende altius, licentius intuere, et tunc Patris tempora, initia Filii, explorator novus, singularis inventor, proditor divinitatis expone.