# Sermones 62.86-103

Peter Chrysologus, Sermones, 62.86 to 62.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.86

Esto major I Isaia, qui dixit: Sicut ovis ad occasionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non operuit os suum; in humilitate judicium ejus ablatum est, generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)? Cujus? Hujus generationem qui sicut ovis ad occisionem ductus est. h Si Christi humana generatio exstitit, si divina; et si ut generatur, narrari non potest, quae te, homo, unda, qui te fluctus,ad istud naufragium pertulerunt? qui te spiritus per aera volitare impulit adruinam? Pater, Filius et Spiritus sanctus una deitas, una virtus, una sempiternitas, majestas una: quidquid autem Filius minoratur, accipit, i crescit, mei est corporis, non substantiæ suae. Aut miraris homo quia Patrem vocat in coelo qui matrem habere dignatur in terra? Qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus Quare, homo, qui in se æqualis est Patri, hoc solum, quod in te minor esse voluit, accusas quem audis sedente Pilato astare, cognoscente Pilato judicari, quare hoc solum accipis addici accusantibus criminosis, reo pronuntiante damnari?Sed ille decarne tua nasci voluit, tuis voluit uberibus occupari, jacere in tuo pectore,tuis voluit humeris bajulari, qui semper a te amari voluit, non timeri. Require quid in lege mandaverit primum, et quid in gratiam quæsierit tunc videbis. Interrogatus Dominus, sicut evangelista dixit, quod esset mandatum in lege primum, ait: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII); hinc est quod ad cor tuum venit, j et ad mentem tuam, quia animo, corde, corpore a te ab initio diligi perquisivit. Qui sub Ponlio Pilato crucifixus est et sepultus. a Hucusque Judaeus, sequitur haereticus; exspectet: ad priora illorum nullus accedat, qui Christi pascuntur, et saginantur injuriis.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
