Latin
63.14 to 63.33
Peter Chrysologus, Sermones 63.14-33
Unproofread scanNot analysed yet
atque agit ut humana spes tota pereat, et tota vis mundanae desperationis accedat, quatenus quod facturus est divinum sit, a non humanum. Tantum autem inloco exspectatione mortis residet, ut et mortuum ipse nuntiet, et tunc ad Lazarum denuntiet se venire. At enim, Lazarus mortuus est,et gaudeo. Hoc est amasse? gaudebat Christus,quia moerormortis vertendus mox erat resurrectionis in gaudium. Et gaudeo propter vos. Quare, propter vos? quia in morte et resurrectione Lazari figura tota mortis et resurrectionis dominicæ pingebatur; et quod erat secuturum mox in Domino jam præcedebat in servo. Dicebatsemel et iterum discipulis suis: Ecce dscendimus Hierosolymam,et Filius hominis tradeturprincipibus sacerdotum et scribis: et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum etflagellandum, et ad crucifigendum (Matth. xx). Et ista dicens, videbat eos fieri satis dubios, satis tristes, satis consolationis extorres:et noverat eos ita oppriciendos esse ipso pondere passionis, ut nihil in eis ex vita, nihil in eis ex fide, nihil in eis remanere posset ex luce,sed tota pene perfidiæ nocte fuscandos. Et ideo mortem Lazari usque ad quatriduanum tempus protendit,usque ad fetorem preevalere permittit, ut discipuli dubium non haberent posse Dominum post triduum adhuc recentem surgere, cum servum vidissent post quatriduum surgere jam fetentem; et crederent illum facile posse sibi vitam reddere, qui alium taliter revocarat ad vitam. Hinc est quod dicit: Gaudeo propter vos, ut credatis. Necesse ergo erat mors Lazari, ut et cum Lazaro jam discipulorum fides consurgeret sepulto. Quoniam non eram ibi. Et erat locus ubi non erat Christus? et quomodo non erat ibi,unde mortuum Lazarumdiscipulis nuntiabat? Fratres, erat ibi Christus Deus, sed ibi non erat homo Christus; erat ibi Christus Deus cum moreretur Lazarus,sednuncadmortuum venturus erat Christus, quando erat mortem Christus Dominus subiturus: dicebat itaque, Quoniam non eram tibi.