Latin
65 to 74
Peter Chrysologus, Sermones 65-2-74
Unproofread scanNot analysed yet
impatiens dux, qui antequam perveniret ad corpus pervenit ad Regem; ante rapuit arma quam membra; ante aciem petiit quam lucem; et ut vinceret mundum, vivit ante naturam,ipse sine visceribus viscera matrisexsuscitat; et quia tardabatcorpus, solo spiritu impletevangelizantis officium. Quid dicam? Joannes antequam Christum prapcederet,se praecessit. Patris, matris, filii corda unus atque idem implet Spiritus sanctus: ut uno sanctitatis organo resonet nativitatisDominicaecantilena. Nec mirum, fratres, semper ortus regios honorat festivitas,dulcis gratificat symphonia. Et nos, fratres, nativitatem Christi glorificemus canticis,honoremus muneribus:quia mentitur fidei, si quod facit magus (Matth. II), non facit Christianus.