# Sermones 65-2-74

Peter Chrysologus, Sermones, 65 to 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/65-2

impatiens dux, qui antequam perveniret ad corpus pervenit ad Regem; ante rapuit arma quam membra; ante aciem petiit quam lucem; et ut vinceret mundum, vivit ante naturam,ipse sine visceribus viscera matrisexsuscitat; et quia tardabatcorpus, solo spiritu impletevangelizantis officium. Quid dicam? Joannes antequam Christum prapcederet,se praecessit.Patris, matris, filii corda unus atque idem implet Spiritus sanctus: ut uno sanctitatis organo resonet nativitatisDominicaecantilena. Nec mirum, fratres, semper ortus regios honorat festivitas,dulcis gratificat symphonia. Et nos, fratres, nativitatem Christi glorificemus canticis,honoremus muneribus:quia mentitur fidei, si quod facit magus (Matth. II), non facit Christianus.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
