Latin
66.41 to 66.62
Peter Chrysologus, Sermones 66.41-62
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam vero Dominus resurgens a mortuis, aperuit infernum, patefecit cœlos, paradisi claustra reseravit, dedit sanctis paradisi intrare requiem, ad coeli gloriam pervenire. Ista qui sic credit, intelligit qu id mortalibus veniens donaverit Christus. Insipienter ergo dives putat apud inferos m utari loca, quando hic agendo homo bene vel male ibi sibi terminum aut pœnæ aut quietis indicit. Slultus in vita dives, stultior invenitur in poena; et qui bonorum suorum nescivit tempus, nec malorum suorumtempus miserandus agnoscit. Rogo te, pater. Modo rogas, modo tibi tempus patiendi est, non rogandi. Rogo te, pater f Quid? Ut mittas Lazarum in domum patris mei. Ante quam bene jacuitLazarus adillam januam, in qua fame sua inhumanitatis tuæ titulos fixit, ubi postestuos suis ulceribus laureavit, ubi sanie sua pinxit micas tuas. Patere ergo stare vices, jam depone dolos; lucet quia tu Lazarum non potes sic videre: scitur, scitur, quia plus te felicitas Lazari quam gehennæ torquet incendium. Respondit Abraham: Habent Moysen etprophetas, audiant illos. Hoc est, si Moysen, qui regna Ægypti elementis secum militantibus trivit (Exod. vn), quisiccavitmare Exod. XIV), qui duravitfluctus,qui lapidesin iluenta convertit (Exod. XVII), qui solem texit nube, qui noctem luce radiavit [Exod. XIII), qui cælum fecitpluere carnes, rorare panes (Num. XVI), non solum non audierunt, sed et occidere sunt moliti, isti Lazarum dignabuntur audire,quem tot vulnera sepiunt,quot Moysen cinxere virtutes? patere et me sentire quod genui, et tu patere quæ fecisti. Non, pater Abraham. Vere, non pater, quia non erat Abrahee filius, sed gehennæ. Non, pater Abraham, sed si quis ierit a mortuis ad eos, pœnitentiam agent. f Hoc dives de corde omnium dicit, hoc de desideriis cunctorum petit, hoc de votis omnium loquitur mundanorum,omnes enim susurrare consuevimus: 0 si quis veniret a mortuis, et quod ibi agitur hic referret, omnes crederent ei.