Latin
67.1 to 67.21
Peter Chrysologus, Sermones 67.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Accepistis auditum fidei, fratres charissimi, for. mam Dominicae orationis audite. Christus breviter orare docuit, qui cito vult postulata præstare. Aut quid petentibus se non dabit, qui seipsum. non petentibus dedit? Aut in respondendo quam facit moram qui in dictandis precibus vota supplicum sic praevenit? Hodie quod audituri estis stupent angeli, miratur coelum, pavet terra, caro non fert, auditus non capit, non attingit mens, totasustinere non potest creatura: ego dicere non audeo, tacere non possum. Deus det ut et vos audire possitis, et ego dicere. Quid est magis tremendum, quod se dedit terris Deus, aut quod vos dat coelo; quod societatem carnis intratipse,autquod vosfacit consortium divinitatis intrare; quod mortem sumit ipse aut quod vos resumit ex morte; quod ipse in vestram nascitur servitutem,autquod vos sibi gignit inlibe. ros; quod suscipit paupertatem vestram, aut quod vos sibi facit hæredes, sui unici coheeredes? Est utique terribilius quod terra transfertur in cælum, homodeitatemutatur, servitutissors dominationis jura sortitur. Sedhocquamvis metuendum sit,tamen quia causa non docentem respicit,sed jubentem, accedamus, filioli, quo vocat charitas, trahit amor, iovitat affectio: Deum patrem viscera sentiant, vox personet, loquatur lingua, spiritus clamet, et totum quod est in nobis, respondeat gratiae, nontimori; quiaqui j udicem mutavit in patrem,amari voluit, non timeri. Pater noster qui es in cœlis (Matth. VI). Hoc cum dicis, non sic habeas, quasi non sit in terris; non sic accipias, quasi sit loco clausus, qui claudit omnia, sed intellige esse tibi genus e coelo,cujus Pater habetur in cælo; et age ut, vivendo sancte,sancto respondeasPatri. Dei filium ille se probat, qui vitiis non obscuratur humanis, qui divinis virtutibus elucescit. b Sanctificetur nomen tuum, Cujus genussumus, ejus censemur et nomine: rogamus ergo ut nomen ejus quod in se et per se sanctum est sancti. .