Latin
67.42 to 67.57
Peter Chrysologus, Sermones 67.42-57
Unproofread scanNot analysed yet
Homo, i si sine peccato esse non potes, et vis semper dimitti tibi totum, dimitte semper; quantum vis dimitti tibi, dimitte tantum; quoties vis dimitti tibi, toties tu dimitte; immo quia vis totum dimitti tibi, totum dimitte: homo, intellige quia remittendo aliis tuj tibi veniam dedisti. Et ne nos inducas ie tentationem. Quia in sæculo est ipsa vita tentatio. Tentatio, inquit, ille, est vita hominis (Job. vu). Rogemus ergo ut nos a arbitrio nostro non relinquat,sed in omni actu paterna nos pietate constringat, et in vitae tramite cœlesti mode ratione confirmet. Sed libera nos a malo. A quo maio? b a diabolo quippe,ex quo est omne malum. Rogamus liberari nos a malo, quia malo,qui non caruerit, frui non potest bono. °Si adhucnon nati,si adhuc in utero constituti, panem petunt, expetunt regaum,d quare fit quœstio, quod semper Dei Filius in Dei patris mansitarcano? Si Ecclesiagenerat,ratio non est, est coeleste mysterium; quod in Patre Deo,Dei Eilius fuerit, quomodo humana ratiocinatione tractetur non est,non est humano modo divinitas aestimanda. A udisti Deum, nil terrenum cogites, nil humanum: audisti Patrem Chtisti, hoc per substantiam crede; audisti patrem tuum, hoccrede per grauam: ille ut esset Filius habuit semper, te esse tilium dedit modo, Sic ergo te filium scito, ut servum te esse non neseias; sic audi ad Christi similitudinem te reductum, ut semper te Christo cognoscas esse subjectum.