# Sermones 68.40-55

Peter Chrysologus, Sermones, 68.40 to 68.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/68.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/68.40

Adveniat regnum tuum. Devotionem mandat, exigit desideria,votaperquiritipse, qui ad ventum suum in sua continet potestate. Fidelis est ille miles, qui regis sui praesentiam sitit,exoptat regnum, expetit et concupiscit triumphos: sed hic petis ut tibi et in te adveniatregnaturus, in quo diabolus arcem, mors imperium, diu infernus gessit et tenuit a potestatem. Oremus ergo, charissimi, ut Christus semper suoregnet in milite,b et miles semper suo triumphet in rege. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Beatus dies ille, qui terrenorum jungit, sociat, exæquat cælestibus voluntates, ut inter dispares substantias una atque eadem sit voluntas. Hæc est fida pax, inconcussa concordia,gratia perseverans,quando per unius domini ordinem, familia natura diversa, voluntatefit una, eadem reperituret sensu.Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Post cæleste regnum panem quis postulet temporalem? Sed quotidianum c et in diem vult nos in sacramentosuicorporis panis viaticumpostulare,utper hoc ad perpetuum diem et ipsam Christi perveniamus ad mansam, ut unde hic gustum sumpsimus, inde ibi plenitudinem totasque satietatescapiamus. Et dimit te nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui sic petit, et debita non relaxat, iste se etiam per quod orat, accusat; qui sibi tantum donari postulat, remitti tantum, quantum ipse remittit et donat, ad placitum Deum, Deum taliter invitat ad pactum. Quisque quantum ipse praestiterit alteri, tantum sibi exigat et ipse præstari, Dimittenda sunt autem, fratres, debita non pecuniae solum,sed omnium causarum,culparum,criminum; quidquid,homo, e incurrere poteris, in his tibi cum incurrerit alter, ignosces. Fidens peccatis suis petit veniam, qui peccanti libenter ignoscit.Et ne nos inducas in tentationem. Hoc petere millies multis modis cogimur, fratres, ne fragilitas plus ausa, et de se tenere præsumens, nec virium suarum modum colligens, in conflictu male cauta succumbat, deinde offensus Deus tradat tentationibus quos delinquit, Sed libera nos a malo.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
