# Sermones 7.1-21

Peter Chrysologus, Sermones, 7.1 to 7.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/7.1

b Ubi Deus Dominum mutavit in patrem, voluit eharitate magis quam potestateregnare,et amari maluit quam timeri: unde paterno monuit affectu,ne quid nobi. de labore justissimo deperiret.Evangelistasic ait: Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocrilæ tristes; exterminant enim facies suas,ut videantur ab homini bus jejunantes. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 16). Hypocrisis subtile malum, secretum virus, venenum latens, virtutum facus, tinea sanctitatis. Adversaomnia nituntur viribus suis, armis suis pugnant. impugnant palam: nnde et caventur tam facile quam videntur.Hypocrisis secura simulat, fallit prospera, curiosa mentitur, et crudeli arte virtutes truncat mucrone virtutum: jejunium jejunio perimit, oratione orationem evacuat, misericordiam miseratione prosternit.Hy. pocrisis cognata febri frigido poculo propinat ardorem.Quod corporibus est hydrops,hypocrisis animabus, hoc est: hydrops bibendo sitit, hypocrisis inebriata sitit. Exterminant enim faciet suas, ut videantur hominibus jejunantes. Hypocrisisdum cupit captivare oculos,oculis fitipsa captiva. Exterminant enim facies suas. Et si facies I exterminant, ornamentum corporis quod manebit? Vere sicut Dominus dixit: Si lumen quod in te est, tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ erunt (MattA. VI, 23)? Hypocrita,h sit licet tibi facies inculta, neglecta cutis, tristis vultus, exterminatus aspectus, nec ab hominibus invenisti laudem etapud Deum fructum jejunii perdidisti.Hypocrita, elaborasti jejuniis ut labor tibi jejunii non prodesset. Hypocrita, abstinentiæ fluctus intrasti, continentiae conscendisti undas, enasti jejunii pelagus; et in ipso portu jejunii naufragasti: quia non comparasti luorum,sed mercatus es vanitatem, qui de Dei credito humanum negotium perfecisti. Hinc est quod Deo redditurus es rationem, qui ab hominibus percepisti miseræa laudis usuram. Fratres,fugiendum est virus, pestilentia cavenda, quae de remediiscreat morbos, conficitde medicinalanguorem, sanctitatem vertit in crimen, placationum facit reatum,generat de propitiatione discrimen. Hypocrisim qui fugerit, vincit;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
