Latin
7.22 to 7.41
Peter Chrysologus, Sermones 7.22-41
Unproofread scanNot analysed yet
qui incurrerit, cadit. Fugiamus hypocrisim, fugiamus, fratres: sit nostrum de simplicitate jejunium, de innocentia sit sanctum, de puritate purum,de sinceritate sincerum, sit hominibus occultum,ignotum diabolo, Deo Dotum. Thesaurum qui non abscondit, prodit; virtutes proditae non manebumt. Virtutes sicut proditores suos deserunt: sic suosinstantcustodire oustodes, Ergo jejunium quod contravitia1 prima virtus est nobis, in arce pectoris collocetur: quia illo in interioribus præsidente, vitia nos quatere in exterioribus non valebunt. Hoc Christus, ut christianus habere possit, horlatur cum dicit: Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibut jejunans, sed Patri tuo qui est in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito,reddet tibi. Cum dicit, m Unge caput tuum, et faciem tuam lava: non ut coma capitis illecebroso redundet unguento, serius magister injungit, neque faciem nitescere solito vult lavacro; sed habitu prandentis vult celari j ej unium Christiano,quia Christianum vindicare non vult artifici mcerore jej unium. Sed ad cœpta redeamus. Unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris ab hominibus jejunans sed Patri tuo,qui est inabscondito. Sic non voluptuosos in. dulget aspectus,sed vultus qui simulantur excludit: facies mœrore dejectainvitatfamam, non jejunium voluntarium profitetur. Si vult,quare tristis? Si non vult, jejunus quare? Meritotali poena vivit,qui sibi facit de virtute vitium, mendacium de veritate, de mercede dispendium, de remissione pECCatum. Agricola sinon impresseritcultrum,si sulcum non defoderit,si non exciderit sentes,si gramina non evulserit, si in tuto semina non locarit, sibi mentitur, non terree; nec terræ facit domnum, sed sibi non facit fructum: et ita se vacuat, ita decipit, impugnat ita qui terree manu fallaci mentitur. Quid faciet? quid habebit? quid inveniet? qui Deo, esuriente carne, hypocrisi luxuriante, mentitur?