# Sermones 7.42-61

Peter Chrysologus, Sermones, 7.42 to 7.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/7.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/7.42

Quia agricolae fecimus mentionem, sciat ille sustinere se laborem incassum, se nihil habiturum, qui premens jejunii aratrum,et abscindens gulæ graminaatqueeradicans luxuriæ sentes,misericordiaeb seminanullajactaverite Hoc Dominus aperire voluit, qui de jejunio docens, mox ista subjecit: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi res effodiunt et furantur. Sed thesaurizate vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo. neqne tinea demolitur, etubifures non effodiunt, nec furantur. Quid tam paternum? quid sic veniens de amore? quod tam providum de charitate consilium? nihil tibi perire vult, qui tua in thesauris cœlestibus vult reponi. Quam securus dormit,qui Deum suorumc meruithaberecustodem! Quam nescit curas,quamdeponitangores, quamnonestanxius, quam se rvorumd caret fastu, qui sua patri servanda committit! Quomodopaterna servat affectio, ® quod timor non potest sic servare servilis: pater cum dat sua filiis, non minuit commendata filiorum. Quid sit pater. nescit: nescit se Ilium, qui non credit patri. Tineam non excludunt claustra, sed claudunt;etgenerant,non repellunt: rubiginem nutriun servata,non vitant;quia quod de re nascitur, non vitatur. Ubi est necessitas, furesdeesse non possunt. Qui ergo in ter tineas, rubiginem, fures, sua ponit quae sunt,non reponit Sicut de vestimento tinea, rubigo de metalo, de necessitate fures nascuntur: ita de divitiis avaritia, cupiditas de quæstu, de habendo habendi ardoracquiritur. Qui ergo vult avaritiam vincere, divitias proroget, non reponat. Præmittamus, fratres,h thesauros nostros in coelum; sint i vectores pauperes, qui possunt sinu suo quae nostra sunt ad superna portare. Nemo de fraude dubitetbajulorum: tua est ista transvectio,per quam nostra ad Deum j Deo fidejussore portantur: cuiest omnis honor et gloria, virtus et imperium, et gratiarum actio in omnia saecula saeculorum. Amen k.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
