# Sermones 70.46-62

Peter Chrysologus, Sermones, 70.46 to 70.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/70.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/70.46

VI), petimus et precamur ut ipsum panem quo quotidie,id est, jugiter, sumus in aeternitate victuri: hodie, id est, in praesenti vita, de convivio altaris sancti ad virtutem corporismentisque capiamus. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sic dicendo, homo, indulgentiæ modum, mensuramque veniæ tu tibi dedisti, qui a Domino tantum tibi petis dimitti, quantum dimiseris ipse conservo. Dimi tte ergo delinquenti in te totum, si vis ipse de tuis nihil Domino debere delictis: in altero dimitte tibi, si vis ipse viadicem vitare sententiam. Et ne nos inducas in tentationem.Deus, sicut scriptum est, neminem tentat (Jac. I); sed tentare dicitur, cum contumaciter euntes ad tentationum laqueos derelinquit. Sic Adam tentatoris. incurritinsidias,dum sui præcepta deserit conditoris Unde autem et a quo tentaretur homo prodit sic dicendo: Sed libera nos a malo. Hoc est a diabolo qui totius mali et auctor est,et origo: diabolus natura coelestisfuit;nunc estnequitia spiritualis, aetate major saeculo, nocendi usu tritus, lædendi arte e peritissimus; unde non jam malus, sed malum dicitur, a quo est omne quod malum est. Hinc est quod propriis viribus liberari homo non potest, carnalibus vinculis illigatus. Petendum nobis est ergo ut Deus nos a diabolo liberet, qui g Christum terris ut diabolum vinceret, commodavit. Clamet homo, clamet adDeum,clamet,Liberanos a malo, ut a tanto malo, soloChristo vincente, liberemur. Pater noster qui es in cœlis. Orandi thema, materiam petendi supplicandi normam paucissimis in verbis ipse Ubi qui tibi est exorandus indulsit,ut ex hoc tu petendi sumas sensum,intellectum postulandi capias,mensuram colligas impetrandi, et brevissimo magisterio orandi, latissimam capias disciplinam; * simul quia ad amoris indicium rex ipse officio functus est advocati, ut preces quibus It responsurus erat ipse dietaret.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
