# Sermones 71.1-16

Peter Chrysologus, Sermones, 71.1 to 71.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/71.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/71.1

Fratres charissimi, qui vos donavit credere, ipse vos docuit et orare, et totam petendi formam paucis aptavit in verbis: quia cum patrem postulat, multa prece filius non laborat; sicut enim petere cogit necessitas genitum, ita urgetcharitas dare genitorem. Pater ergo qui sponte praestat, non tam ut petatur, quam quid petatur osteudit, ut filius petendo justa placeat, qui potest stultapostulansdisplicere.Audite Patrem, et vos filios esse jam credite, ut quæ petie* ritis incunctanter impetrare possitis. Quid valeat fides, credulitas quid possit, quanti sit confessio, hodie monstratur in vobis. EcceTrinitatis trinaconfessio in coelestem soboJem de terrena vos sustulit servitute; ecoe fides quæ Deum locuta est patrem, patrem vobis Deum hodie conquisi vit; ecce vox quæ confessa est Deum Filium, vos Dei adoptavit in filios; ecce credulitas quae Deum Spiritum proclamavit,de carnis substantia mortali in vitalem Spiritus substantiam vos mutavit. Quis pietatis tantae dignus invenietur assertor? Deus Pater homines dignatur hæredes, Deus Filius non dedignatur servulos cohæredes, Deus Spirituscarnem consortem divinitatis assumit, fit cælum possessio terrenorum,et inieris addicti j urisdicLione suscipiun tur in supernis, Apostolo probante, cum dicit: An nescitis quia angelos judicabimus? Vocate ergo Deum patrem, vosque si nondum natos, jam tamendesignatos filios esse jam credite, et date operam quatenus sit vobis coelestis vita, sint vobis divini mores, et forma deitatis tota vestra præreratur in forma; quia coelestis Pater respondentes generi filios muneribus ditat divinis, degenerantes ad poenalem revocat servitutem. Pater noster qui es in cœlis. Succumberet conscientia servilis, terrena conditio solvertetur, nisi nos ad hunc clamorem ipsius Patris auctoritas, ipsius filii Spiritus excitaret. Misit, ait, Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater. c Lassescitmens, caro nostra deficitad divina, nisi Deus quae fieri juhet impleat ipse qui jubet.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
