Latin
71.17 to 71.38
Peter Chrysologus, Sermones 71.17-38
Unproofread scanNot analysed yet
Quando ausa mortalitas Deum vocare patrem nisi modo, quando superna virtute hominis animantur interna? Pater noster qui es in caelis. Homo,quid commune cum terris tibi, qui conSteris tibi genus esse de cælis'Ergo coelestem vitam monstra in habilatione terrena: quia si quid in te gesserit terrena cogitatio, coelo maculam, cœlesti generi injuriam intulisti. Sanctificetur nomen tuum. Nos petimus ut sanctificet nomen suum Deus, quod sanctitate sua totam salvat etsanctificat creaturam. Fratres, hoc nomen est quod supernae potestates pavent, quod tremenda suscipiunt servitute: hoc nomen est quod mundo perdito dat salutem: sed petimus ut nomen Dei actu nostro sanctificetur in nobis; nobis enim bene agentibus benedicitur nomen Dei, nobis male agentibus blasphematur. Audi A postolum dicentem Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. n). Petimusergo, petimus ut quantum nomen Dei sanctuui est, tantumnos ejusmereamurinnostris mentibus sanctitatem. Veniat regnum tuum. Quasi non semper fuerit, ac sit, sic regnum Christi ut veniat nunc rogamus. Et ubi esl illud? Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). Inter nos est fide,sed ut re veniat supplicamus. Fratres, quamdiu diabolus vario ne. quitiarum genere, multimoda arte fallendi rerum aciem turbat, sensus hominum, moresque confundit, sævit idolis,sacrilegiis furit, fallit auguriis, divinatione mentitur, signis decipit, illuditastris, spectaculis occupat, obsidet vitiis, peccatis vulnerat, criminibus sauciat, desperatione prosternit, Christi regnum prolongat et absentiat a nobis. Petimus ergo ut veniat tempus quo, mali tanti auctorepereunte, mundus totus, creatura tota, totam solius Christi regnet et triumphet ad gloriam; et fiat quod sequitur, ut sicut in coelo, ita et in terra una Domini sit voluntas. Sit terra coelum, vita Deus, tempus aeternitas, patria requies, census innocentia, honor immortalitas, gloria castitas. Deus totum. Addidit, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.