Latin
72.24 to 72.41
Peter Chrysologus, Sermones 72.24-41
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus in servum, servus verteretur in filium, fieretque divinitatis et humanitatis ineffabili modo una et sempiterna cognatio. Et quidem deitatis erga nos dignatio tantaest,utscire nequeat quid potissimum mirari debeat creatura: utrum quod se Deus ad nostram deposuit servitutem, an quod nos ad suae divinitatis rapuit dignitatem. Hinc est,homo, quod te divinitus adhortatur, aqui tanto nunc t uo amore flammatur: quod adhuc in utero voce tuate Deus adoptat in filium; quod te non fieri solum liberum vult ille,sed nasci; quod ipsam propter te manumittit naturam,nequemnaevum, nequam maculam imponat ortus pristinæ servitutis. O vosbeatos, quibus dominari datum est ante quam nasci,an te regnare quam vivere, ante ad Dei Patris gloriam pervenire quam prosapiam propriae vilitatis agnoscere. Ecclesia Felix mater, quæ vos tales respicit, quae cum virgo permaneat, genuisse tales, et tantos vos taliter I se miramur. Olim partus iste præsedentibus designabatur exemplis. Hinc est quod Jacob in utero matris cum fratre luctatur (Gen, xxv), praeripit et triumphos. Hinc est quod in utero Thamar gemini de primatus honore præliantur, retardant partus, nec ante lucem cupiunt videre quam vincere (Gen. XXXVIII). Hinc est quod Joaunes exsultat ante, et ante suo occurit auctori genitricis ex utero quam procedat (Luc. I). Et si humana pignora sic ante Deo militant, quam nascantur parentibus, quam vivant sæculo; quid mirum si Ecclesiae divina germina, si Deo sua soboles in utero adhuc, quod sit superni germinis jam fatetur? Pater noster qui es in cæli,. Stupor insurgit, Chris tus de Dei patris pectore matrem vocat et fateturin terra; et homo de matris utero patrem vocat,et confitetur in cœlis, Pater noster quies in coelis. Quo te homo repente provexit gratia? quo te rapuitccelestisnatura?