Latin
72.61 to 72.69
Peter Chrysologus, Sermones 72.61-69
Unproofread scanNot analysed yet
De supplicantis pectore veniæ fons emanat, et ad veniam refluet: quidquid pietatis exuberat, et effundit in alterum, quando indulget sibi tantum quantum alteri condonaverit. Et dimittenobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Satis potest homo misericors, qui cum Deo de nietate confligit, cum tantum sibi dari quantum dederit,quantum donaverit tantum desiderat et donari. Homo, sit semper in pectore tuo venia, si vis crimina non timere, Et ne nos inducas in tentatio. nem. Haec interpretatione indigent, quia tentatio diaboli praevia et amara est ministra ejus: quamdiu vero hoc fragili continemur in corpore, necessario precamur ut in nos nec tentationi pateat aditus, nec diabolo tribuatur accessus. Sed liberanos a malo. Ipse autem Dominus Deus noster liberet nos a malo, et perducat ad omne bonum, qui vi vit et regnat Deus modo et semper, et per inpnita sæcula sæculorum. Amen.