Latin
75.1 to 75.20
Peter Chrysologus, Sermones 75.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum a vobis ego, metantum peregrinatus est sermo: sed orate, fratres, ut sicut me vobis Deus reddidit, ita mihi dignetur reddere et redonare sermonem. Audistis evangelistam dicentem (Matt. XXVIII): Vespera, inquit, sabbati quæ lucescit in prima sabbati. Quid hic intelligit humanus sensus? Quid hic humana sapit sapientia? Vespera quæ lucescit. Vesper finit, non inchoat diem,nec lucem parturit,sed tenebras; sedhicelementorumauctorelementorum vices mutat, ut in resurrectione Domini totum divinumsentias, nil humanum. Denique resurgente Christofidelibus lucescit vesper, dies infidelibus tenebrescit; discipulisnox mutaturi in diem, Judæis dies vertitur et mutatur in noctem. Ab hora, inquit, sexta, tenebræ factæ, unt super universam terram usque ad horam nonam (Luc. XXIII). Ut ipsa quæ m tota est meridiana claritas obscuraretur, et illud quod scriptum est impleretur: Occidet illi sol meridie (Amos VIII); occidet illis, id est,Judaeis; nostris autem: Nox sicut dies il luminabitur (Ps. CXXXVIII). Quia vesper, in profundam semper caliginem vergit, totam tunc Christitetendit et erexit in lucem, ac splendore toto tota mortalium pectora ab inferis Christo resurgente complevit. Vespera sabbati. Quia illuminatur per Christum sabbatum,non deletur. Non enim verit solvere legem, sed adimplere (Mat. v). Illuminatur, ut in die dominicoluceat,clarescatin Ecclesia,quod in synagoga Judseis obscurantibus fuscabatur. Venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum. Præcedunt apostolos ad ministerium feminse, quæ sexu viros, quae ordine discipulos sequuntur: sed non hinc faciunt apostolossegniores,quae non foeminarumformas,sed Ecclesiarum typum deferunt Dominicum ad sepulcrum: Maria, et Maria, sic altera, ut ipsa: ipsa ut altera: altera ipsa Maria, Maria mater Christi: un um nomen P duas geminatur in feminas, quia hic Ecclesia ex duobus populis veniens,una figuratur ex duobus populis, id est, ex gentibus et Judæis, quia primi novissimi etnovissimi primi (Matth.