Latin
76.17 to 76.34
Peter Chrysologus, Sermones 76.17-34
Unproofread scanNot analysed yet
Dixerat discipulis suis ipse: Neminemsalutaveritis in via,et quid estquodhicin via tam festivus salutator occurrit? Non exspectat cognosci, intelligi non requirit, non ut interrogetur admittit, sed in salutationem vadit totus, vadit fervens, et suum solvitipse salutatione mandatum? Fecit, fecit, quia totum vincit, et exsuperat vis amoris: simul, quia Christus in Ecclesia se salutat,quam suam fecit esse, et sic viscera sua, suum sic recepit in corpus, dicenteApostolo: At ipse est caput corporisEcclesiae (Colos. I). In istis vero feminis Ecclesiæ figuram mapere plenam res ipsa ostenditevidenter, quia discipulos suos Christus de resurrectione nutantes arguit, trepidantes firmat, ostensionelateris, clavorum cavernis, sumptione cibi, vix revocat ad fidem (Luc. XXIV). Unde et merito in fide parvulos sic pueros appellat, dicendo: Pueri,numquid habetis pulmentarium (Joan. xxi)? ipsamque alibi Mariam flentem quasi ae mortuo, mulierem vocat,atquetangendi se licentiam negat (Joan. xx): istas autem sic perfectas invenit, sic credentes, sicnon de sexu trepidantes, sic mysterio currentes, sic Dominum toto fidei ardore requirentes, ut habendum se tradat eis salutatione tali, dicens, A vete. Angelus dixerat: Scio enim quia Jesum crucifixum quæritis; et requirentibus Christus, avete respondit; alibi autem Mariae e nec tangendi datur facultas (Joan. xx), hic non solum tangendi, sed et tenendi copiatotaconceditur. Illæautem, inquit,accelserunt, et tenuerunt pedes ejus. Istae tenent pedes Christi, quae in Ecclesia typum evangelicaB praedicationis tenent, et merentur ex cursu: ac sic fide tangunt sui vestigia salvatoris, ut ad totius deitatis pertingant gloriam, perveniant ad honorem. Illa autem merito audit: Noli me tangere (Ibid.) ,quæ in terris defiet Dominum, et sic in sepulcro quaerit mortuum, ut eum f in cœlis nesciat regnare cum Patre. Noli me tangere, id est, obsequi tactu carnis, quem fidei tactu deberes attingere;