Latin
78.37 to 78.51
Peter Chrysologus, Sermones 78.37-51
Unproofread scanNot analysed yet
fratres, cum comprehenderetur Uominus,Joannes abjecit sindonem, et Petrus inventus est nudus: quiaJoannemtexit fuga,Petrum negatio sic nudavit. Mirum,fratres,etveremirum,quiaquiin navi nudatus est, in mare b se demergit indutus (Matth. XIV): quia innocentianumquam nuda est,et reatus semper refugit ad velamen. Denique i sicut Adam (Gen. III), ita et nunc Petrus post culpam suam gestit tegere nuditatem, qui fuerant ambo utique ante culpam J sancta nuditate vestiti. Tunica se præcinxit, et misit se in mare. Ut mare dilueret quod negatio taliter sordidaverat. Misit se in mare. Ut esset primus inreditu,qui acceperat in ordine principatum. Et tunica se præcinxit. k Qui praecingendus eratmartyrii passione,dicente Domino: Alius te præcinget, et ducet quo tu non vis (Joan. XXI). Alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra,sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Alii navigio perveniunt, et capturam piscium trahunt, ut Ecclesiam saeculi jactatam procellis,et eos quosevangelicoretiad supernamlucemrapiunt, etelevant de profundo,ad Dominum secum tideli labore perducant. Non, inquit, longe erant a terra. Non erant longe a terra viventium, l quos præsentium finis proximos essefeceratjam luturis. Sed quasi cubitis ducentis. Ex Judaeisetgentibuscentenarium numerum duplicat, qui duorum vitam salutemque jungit populorum. Reliquam partem lectionis sequenti sermone, Domino juvante, tractabimus.