Latin
79.39 to 79.43
Peter Chrysologus, Sermones 79.39-43
Unproofread scanNot analysed yet
reis quod addicitur, qui absolvit universos; quod punitur vita saeculi, quod mortuorum moritur suscitator, quod claudens omnia sepulero clauditur, quod supernorum Dominus apud inferos invenitur. Qui ergo ista capere potest, apostolorum cunctationes, trepidationes, timores, fugas, latebras profunde judicans non miratur. Ergo, fratres,quod apostoli dubitant, quod ista tam tarde tanta credulitate suscipiunt, non miremur nos, qui hucusque non credimus, sed oremus ut de his tantum sentire mereamus quantum dederit ille qui divina hominem sentire largitur. Quod remansit de serie lectionis, Deo juvante, proximo sermone perscrutabimur.