# Sermones 8.40-69

Peter Chrysologus, Sermones, 8.40 to 8.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.40

Da ergo, homo, pauperi terram, ut accipias cœlum. Danummum, ut accipias regnum. Da micam, ut accipias totum. Da pauperi, ut des tibi: quia quidquid pauperi dederis, tu habebis; quod pauperi non dederis, habebit alter. Clamat Deus misericordiam volo (Ose. VI, 6). Qui, quod vult Deus, Deonegat, a Deo sibi quod desiderat, vult negari. Misericordiam volo. Homo, petitDeus; sed tibi, non sibi, Misericordiam volo. Humanam misericordiam petit, ut largiatur divinam. Eat in cœlis misericordia, ad quam per terrenas misericordias pervenitur. Domine, inquit, in cælo misericordia tua (Psal. LIII, 6). Dicturus causam in judicio Dei,patronam tibi misericordiam, per quam liberari possis, assume. Qui de patrocinio misericordiæ certus est,devenia sit securuB, de absolutione non dubitet. Misericordianon solum causam prævenit, anticipat cognitorem, sed etiam sententiam revocat, absolvit addictos.Quod Ninivitæ probant (Jonæ III), quos jam sententiæ subjectos, pœnæ traditos, a ad victimam stantes, mortideditos, misericordia sic rapuit, sic tenuit, sic prævenit, ut maluerit Deus deduci sentenciam, ne misericordiæ quid negaret. Stabatquidem et tunc pro causa jejunium, aspergebat cineres, sternebat cilicium, dabat gemitus, fundebat lacrymas: et quod non poterat excusareverbis, luctibus temperabat, sed non valuit mutare sententiam,nisi perorans miserioordia subvenisset. Misericordia et peccatores liberat, et restituit sanctos: quia nisi affuisset misericordia, etiam David cum adulterat, amiserat prophetiam (II Reg. XI); et c Petrus cum negat, apostolici ordinis perdiderat principatum (Matth. XXVI); et Paulus cum blasphemat,remanserat persecutor. Fatetur hoc Paulus cum dicit: Qui primus blasphemus fui, et persecutor et injuriosus: sedmisericordiam consecutus sum (I Tim. I). Fratres,per misericordias pauperum misericordiam comparemus, ut possimus esse e a pœna liberi, de saiuto securi. Beati, inquit, misericordes: quia ipsi misericordiam consequentur (Matth. v). Gratis misericordiam sperat ibi qui hic non fecerit misericordiam Qui facit misericordiam, currit ad praemium;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
