# Sermones 80.24-51

Peter Chrysologus, Sermones, 80.24 to 80.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/80.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/80.24

Gemina virtus est: et redire a mortuis, et futura praescire. Venite, videte locum ubi positus erat Dominus. Venite, mulieres, venite, videte ubi Adam posuistis vos: ubi sepelistishominem,ubi virum ve. stro consilio contrusistis, per quod fecistis1 pro servis ipsis Dominum sic jacere, et intelligite erga vos tantam magnitudinem veniæ, quanta fuit Dominoinjurise magnitudo. Venite, videte locum ubi positus erat Dominus. Virtus angelica esse Dominum qui crucifixusest, confitetur: et infirmitas humana discutit, nutrum sit Dominus qui resurgit? Christus sic humanas suscepit passiones, ut totum quod divinitatisest, non amittat. Et euntes cito, dicite discipulis ejus,quia surrexit, et ecce praecedet vos ing Galilæam: ibi eum videbitis. Neque mulieribusapostoli postponuntur, sed mulier absolvitur a reatu, dum portat vitæ, portatrerurrectionisauditum, quæ auditum mortis portaverat et ruinae. Et euntes, inquit, cito de monumento cum timore et gaudio magno. Mulieres intrant sepulcrum,ut fierent sepulturæ participes, sociæ passionis; exeunt de sepulcro, ut ante fide surgerent quam resurgerent carne. Exeuntes cum timore et gaudio magno. Et ubi est, nolite timere. Quia timor non ablatus est, sed mutatus; timor abscesserat de reatu, sed de servitio manebat; malus timor culpae, bonus reverentiæ timor: Adam datum perdiderant, ne perderentk ipsum redditum pertimescebant. Cum timore et gaudio magno. Scriptum est: Servite Domino cum timore et exsultate ei cum tremore (PS.II). Cum timore et gaudio magno. Quia timor Domini sanctus permanet in sæculum saeculi (Psal. XVIII). In sanctitate ergo manet, qui Dei permanet in timore. Currebant nun iare discipulis ejus, et ecce occurrit eis Jesus dicens, Avete. Fideliter currentibus occurrit Christus, utquod fide crediderant, agnoscerent visu: et firmaret praesentia, quas adhuc trepidas habebat auditus. Occurrit eis Jesus dicens, Avete. Occurrit ut Dominus, salutat ut parens; affectu animat, servat timore;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
