Latin
83.24 to 83.42
Peter Chrysologus, Sermones 83.24-42
Unproofread scanNot analysed yet
et non sol um lateribus eorum, sed et cord ibus doloris lancea tota figebatur; tunc tristitiæ clavis affixæ manus eorum, pedesque tenebantur; tunc illis acetum, tunc fel amaritudo Judaica propinabat; tunc illis sol occidit, dies fugit; tunc illorum mentes animasque nox profundissima possidebat; tunc illos in perfidiæ scopulos, in naufragium fidei cogitationum tentatio sævissima collidebat; tunc desperatio, quae est inter omnia mala pejor, etinadversisvenitsemperextrema, funereis illos sternebat sepulcris. Unde, sicut diximus, non discumbentes, non epulantes eos Dominus, sed jacentes invenit, sed sepultos: et ideo exprobrat inoredulitatem eorum, quia tantum crediderant desperationi, ut resurrectioni praedictae a Domino nil crederent, h a servis non crederent nuntiatae; atque in senihil fideirelinquerentetsalutis,sed saeculo mortui, sepulti mundo, unam domum illam, unum sibi esse omnes crederent jam sepulcrum. Hinc estquod eos Dominusvidens exemisse se mundo, ad mundum revocat, remittit in mundum, dicens: Ite in mundum universum,prædicate Evangelium universae creaturæ. Venite in mundum, ut qui putatis vos in unoomnes domicilio jam jacere, subjacere vobis omnem mundum repente videatis. Venite in mundum universum,prædicate Evangelium universae creaturae. Hoc est dicere, estote vos spes omnibus, qui vobis ipsis desperationls causa fuistis; et incredulitas vestra quanta sit tunc probate, cum vi. deritis auditui vestro mundum credere, qui credere vestro visui non potuistis; et cordis vestri quanta sit duritia tunc scitote, cum senseritis. non viso me, orbe toto gentes ferocissimas me fateri, quem positum vestris in oculis vos negastis. Videbitis In terra divisos,clausos insulis, pendentes rupibus, solitudine remotos, i magorum sciolos, Graecorum querulos, k Romanorum peritos fidem fide sola quaerere,quam manu,digito,sulcatis meis vulneribus vos quæsistis. Sed quia mese Passionis, meæ mortis, mese resurrectionis vos mitto testes, altius vos ista perscrutatos esseconcedo,dummodol cunctatiovestra flateis qui vobiscredituri sunt firmamentum. Qui crediderit, in.