# Sermones 83.43-63

Peter Chrysologus, Sermones, 83.43 to 83.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/83.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/83.43

qui, et babtizatus fuerit, salvus erit. Fratres, quod est anima corpori, hoc est baptismati fides: hinc est, quod qui generatur ex fonte, ex fide vivit: Justus, inquit, ex fidevivit (Rom. 1). Moritur ergo omnis quicumque fuerit sine fide. Qui crediderit.Quia Trinitas Deus unus est,quia in Patre et Filio et Spiritu sancto una est tota æqualitate majestas,quia Deitas a Trinitate distincta est, non est unitate confusa, sed Deitate una est, est trina personis; quia Deus Trinitatis nomen est; quia Pater et Filius non censendi sunt ordine, sed æstimandi sunt charitate; quod Spiritus sanctus non est habendus inferior, plus, minusve, non ut exterior habendus est plus, minusve, quia nescit exteriora Divinitas; quia Christus sic homo factusestutquod Deus est permanet, sic est mortuus ut mortuos totis saeculis sua resuscitaret ex morte; quod non sibi resurrexit ille, sed nobis; quod nos coelo intulit, dum se sustulit coelo; quod sedet ad auctoritatem Judicis, non ad requiem fatigati; quod veniet non loco, qui ubique est ad movendum, neque ut mundum suum teneat, qui totum possidet mundum, sed ut mundusjamsemper visionem sui mereatur auctoris. Credat homo etiam peccatorum remissionem, quia cælestis regio cum sit latissima, non capit peccatorem; neque de suorum desperet homo magnitudine peccatorum, quia si est, quod Deus donarenon potest, omnipotens non est.Credat et carnis resurrectionem, ut sit homoipsec qui resurgit, ut accipiatipse qui peccat poenam, ipse praemium qui laborat. Credat aeternam vitam, ne locum habeat mors secunda. Quodautemde humanis corporibus dæmones, id est, hostes effugantur antiqui; quod ex uno ore varius effunditur sermo linguarum; quod tacti per Christum nesciunt sua venena serpentes; quod venenata pocula bibentes non valent nocere per Christum; quod morbi corporum fugantur Christum praedicantis ad tactum, est, fratres, summum credulitatis indicium.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
