# Sermones 84.1-15

Peter Chrysologus, Sermones, 84.1 to 84.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/84.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/84.1

Diebus quadraginta, quibus post resurrectionem suam Dominus diverso modo refertur, et creditur suis apparuisse discipulis, haud immerito sermone ipsis lectionibus, ipsisdeservit, et nititur sacramentis, ut Dominicae Passionis mœrorem multiplici resurrectionis indicio perfectum vestræ charitatis convertat in gaudium; et qui ante per virtutem suam nostro resurrexit in corpore, nunc etiam per fidem nostris resurgatin cordibus.Et cum esset sero die illa una sabbatorum,et fores essent clausæ, ubi erant discipulicongregati propter metum Judæorum, venit Jesus et stetit in medio eorum (Joan. XX). Cum esset sero: erat plus moerore quam tempore,sero est moeroris et tristitiæ nubilo mentibus obscuratis. Sero erat. Quia etsi crepusculum dederat aliquod resurrectionisindicium, necdum tamen eis Dominus refulserat plena sui luminis claritate. Et cum fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum. Magnitudo terroris et facinoris tanto turbine discipulorumf domum simul et corda concluserat, et ita totum luminis abdicarat ingressum, ut magis magisque moerore sensibus occupatis caeca noctis augereturoffusio. Nullaenoctistenebrae caligini mæroris et formidinis comparantur, quia nullo possunt aut consolationis aut consilii lumine temperari. Audi prophetam: Timor et tremor venerunt super me, et operuerunt me tenebrae (Psal. LIV). Et cum fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregatiproptermetum Judæorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum. Rogo, cur dubitatur clausi corporis arcanum,et obseratum tota integritatedomicilium virginale absoluta Divinitas potuisse penetrare,quae post resurrectionem corporisnostrig crassata mysterio,h foribusingreditur et egreditur clausis, talique indicio se totius creaturæ demonstrat auctorem, cui non obsistit, cui deservit ad omnia creatura? a Sed si conceptum partumque virginitas excusaresuo nescitcreatori,si ingressum egressumque clausa janua creatori suo non potest denegare,quemadmodum lapis monumenti,quamvis magnus,quamvis Judaica malitia obsignatus, resurgenti poterat obsistere Salvatori? Sed sicut virginitas etjanuaclaustris suis fidem faciuntdeitatis,itaievolutus lapis fidem resurrectionis affirmat, qui nullum revolutus Domino suo præparavit egressum, sed nocte fidei praestat et admittit ingressum.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
