Latin
84.48 to 84.57
Peter Chrysologus, Sermones 84.48-57
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cur tali a peteret, nisi a Domino a ad. indicium resurrectionissuae servata sola vulnera prophetali spiritu cognovisset? Denique sponte præstititcæteris,quod iste tardius implorat. Venit,inquit,Jesus et stetit inmedio et ostendit eis manus et latus. Nam qui ingressus fuerat clausis ostiis, et merito a discipulis spiritus esse putabatur, non aliter ipsum se, nisi ipsa corporis passione,ipsis vulnerum notis, taliter dubitantibus poterat approbare. Deniquevenit et dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuum, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Ut effundant toto orbe, iterum te aperiente, hæc vulnera fidem,quæ aquam in lavacrum, sanguinem in omnium pretium jam fuderunt. Respondit Thomas et dixit: Dominus meus et Deus meus! Veniant et audiant hæretici: et, sicut dixit Dominus, non sint increduli, sed fideles, Ecce non solum corpus humanum, sed perpoenalis corporis passiones, g Deum et Dominum esse Christum,Thoma vociferante, manifestat. Et vere Deus est, qui vivit ex morte, resurgit ex vulnere: quia talia et tanta cum susceperit, vivit et regnat Deus peromnia sæcula sæculorum. Amen.