# Sermones 87.1-7

Peter Chrysologus, Sermones, 87.1 to 87.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/87.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/87.1

Sicut nimio doloreetinfirmitate longaluminihus obscuratis,nisi sensim refusa fuerit, fit inimica lux, certe cum solis sit condita lux oculis,solis sit oculis lux amica, per quos utique reliquo corpori vel traditur, vel negatur; ita j diuturno perfidiae morbo contenebratis mentibus,nisi paulatim fuerit fidei claritas restituta,subito ipso fidei splendore magis perfidiæ crassescit caligo,longo usu aut producitur,aut obtunditur semper natura. Hinc est quod Dominus tetro infidelitatis nubilo cordibus jam cæcatis,ut irradiaret partus virginei sacramentum,desperatæ et annosæ sterilitatis ante præmisit conceptum: ut qui videbat post senectutem longam arida membrareviviscere, et transacto curriculo jam vitae veteranae in primam reflorescere pubertatem,atque ipsam naturam k in occidua ætate ad nascentis servi insignia suscitari,pudicitiae florem,pudoris titulum,castita-tis insigne, virginitatis claustra manere post partum crederet posse,auctore ipso ex utero procedente, servari. Et ut præfationi nostræ ac similitudini, quam de oculis sumpsimus vetusto languore defessis,ipsade qua loquimur modo adsit et astipuletur auctoritas, ac probetoculos hominum nocti male assuetos,obscuratos,promotos sensim revocatos ad lucem,in Joanne Dominus accendit sui lumiuis et præmisit lucernam, ut degustato lumine in se jam divini Solis jubar ipsum i perferrent, ipsam deitatis caperent claritatem.Juxta illud quod dictum est de Joanne: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. v): ut ille densas noctis placido lumine aperiret tenebras, ipse noctis nescium diemjam desiderantibus ad lucem perpetem redonaret. Hinc est quod et magos adhuc noctis incolas,ettotis obstupscentes oculis, tenuiter micans stella assuefacit ad lucem et gradatim pertrahit ad ipsum fontem luminis et dierum (Matth.II). Et re vera,fratres, congruit, quia totius anni metas temporum quadriga percurrit,ac nobis Domini nostri natalitia festa revocat, et gaudia jam reducit.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
