Latin
88.1 to 88.14
Peter Chrysologus, Sermones 88.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Semper debere anxium est, fratres, semper triste fenoris vinculis alligari; sed me, quem vobis mea saepe facit promissio debitorem, satis ipsa de talis debiti natura et obligationeblanditur, quia dat, non accipit, qui promittit; et qui dando debet, sibi magisipsum facitobnoxium creditorem; atque ubi qui credidit debet, et qui debet credidit, ibi necessitudinis, non necessitatis probatur esse contractus; et in tali fenore animae non oneris, sed honoris praedulcis currit usura. Posteaquam Zachariæ sacerdoti apparuisse angelum Domini evangelicus sermo de scripsit,adjecitdicens: Et turbatru est Zacharias videns, et timor irruit super eum (Luc. i). Si dejudicis potestate sollicitus est, qui semperde apparitori turbatur et contremiscit adventu, et mandati meritum de persona venientis eestimat et metitur; et quamvis bene conscius pavet, donec causas venientis agnoscatetintelligat qualitatem; quid faciet, quo pavore trepidabit. cum potestatem supernam senserithominisimbecilla natura, cum respexerit homo angelum, et divinæ sedis a ministrum viderit? Caronumquam de sua conscientia est secura: sicut Zacharias ipse, de quo loquimur nunc, comprobavit,qui in ipso tempore placationis offendit: qui dum credit, dubitat, dicenteangelo, Quia non credidisti verbis meis: dum postulata promeretur, incurrit; condemnatur, munera ipsa cum suscepit; qui vocem, cum vooem perCipit, tunc amittit. Hinc est quod angelus antequam mandata pandat,dona tradat, referatimpetrata, metum discutit,fugat timorem,confortat animos ancipiti cogitatione turbatos, ut mens quae migraverat a se nimiopavoris excessu, in semetipsam reversa beneficiorum tantam sentiret et caperet largitatem, dicens: Netimeas Zacharia,quoniam exaudita est deprecatiotua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Putasne sacerdos tantus sic est populi, sic universitatis oblitus, utde conceptu veteranæ conjugis, c de partu desperatæ sterilis rogaret, ut sibi soli legatns omnium tunc adesset, ut advocatus omnium pro se singolariter oraret, ut tantum pontificatus officium intra domesticas arctaret curas, interfamiliares olauderet et occuparet angustias, et incensum totius plebis in solum desiderium propriipignoris addiceret veteranus antistes, ac tali desiderio grandævus,et ipsumtempusjamrespiciens, ad partum suocendereturintempestivum?