# Sermones 89.11-26

Peter Chrysologus, Sermones, 89.11 to 89.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/89.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/89.11

Fuit, inquit, in diebus Herodis,regis Judæ, sacerdos quidam nomine Zacharias; de vice Abia, et uxor ejus de filiabus Aaron,et nomen ejus Elisabeth.Erant autem ambojusti ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justiftcationibus Domini sine querela (Luc. 1). Oratores magni etexcellentes ingenio,quoties illustrium virorum parant narrare virtutes, avos atavosque commemorant, ut ad honorem praesentium accedatdignitas antiquorum, et laus patrum filiorum redundet ad gloriam. Major est innata gloria quam quæsita; præcedit quod venit ab origine quod sequitur ex labore,gloriam beatius est habere quam quærere: hinc est quod evangelista ut extollat Joannis gloriam, Zachariae patris, Elisabeth matris genus dicit, a vos memorat,scribit merita, loquitur titulos, gradus digerit, vitam pandit,dilatat insignia, praedicat sanctitatem. Fuit, inquit, in diebus Herodis, regis Judææ. Tempus memorat regis nefandi, qui sacrum sacerdotii violavit honorem, confudit ordinem, statutum solvit, abstulit institutum. Et hoc accedit ad meritum Zachariae: quia cum in omnes pene Herodesausus suæ temeritatisextenderit, ausus sit nihil in isto, virtutibus sit hujus oppressus, ut sacerdotis immaculata successio * ad gloriam germinis servaretur. b Et uxor ejus de filiabus Aaron. Aaron primus pontifex in lege fuit sacerdotii origo: propterea,merito prætermissis omnibus,ejus filia dicitur, cujus in se memoria praetulit sanctitatem, quam tanti generis pia custos gloriosissime transfuditin filium. Sed hujus matris laudes evangelista describit: Erant,inquit, ambo justi ante Deum. Est nova felicitas, et conjugium singulare, quando manetin duobus mens una,una sanctitas in duobus: constabat mente quod distabatin sexu; et in moribus erat unum, quod geminabat aspectus; et virtutibus reddebat pares, impares dederatquos natura.Erant, inquit,justi ambo ante Deum. Placere judiciis humanis, coram hominibus esse justum, et virtutis humanae, maximi est et laboris: ante Deum qui scrutatur corda, cogitationes discutit,videt mentium motus, esse j ustum humani laboris non est, muneris est divini.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
