Latin
89.42 to 89.44
Peter Chrysologus, Sermones 89.42-44
Unproofread scanNot analysed yet
Promiseramus de ortu Joannis causas mortis ejus expromere, sed quia nos hodie longius sermo protraxit,etad probationem rei satis nobis necessaria sunt quae sequuntur, quae modo dicta suntortus ejus deputentur ad gloriam; nosque ingrati non simus vobis, qui differimus debitum, e non negamus:nam debitoribus dilatio crescit ad gratiam creditoris. Exspectate ergo quod promittit debitor, et exspectate securi, quia promissa negari nequeunt, quando sterili tam largiter negata solvuntur.