# Sermones 9.44-64

Peter Chrysologus, Sermones, 9.44 to 9.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/9.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/9.44

sensum, non opera; studium, non datorem: arguit largientem ad suam famam, non ad pauperisfamem; judicatnon ubi facias, quando facias,sed qualiter facias: quia Deus de cordibus, non de manibus facta metitur;c et de sensu, non de locis operum colligit qualitatem. Misericordiam coram se solum vult fieri, quisolusestmisericordiae et remunerator et testis; et qui dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. xxv, 55). Vult in paupere sibi dari: et qui vult sibi dari, vult quod datum est se debere; ct qui vult se debere quod datum est, vult largientibus nil perire.Deusparvaposcit,maxima redditurus. Unde homo d si in paupereDeofeneras, testes homines non requiras: fides arbitros non requirit. De accipientis fide disputat, qui sine mediatoribus nil dat; qui credita diffamat, urit verecundia debitorem. Ergo, homo daturus Deo, da secreto; ut quod dederis,non sit oneris,sed honoris.Ob hoc ad te venit tuus ditatorin paupere, ut eum non dubites accepta reddere, qui tibi gratia dedit habere quod dares, Quam vero in paupere sit verecunda pauper. tas, qui largitatis tuæ quaerat secretum, aperitipse, cum dicit: Te autem faciente eleemorynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Putas quam vult nescire alterum, qui te ipsum qui facis vult aliqua tui parte nescire? Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Sicut e sunt nobis in dextera parte virtutes, ita nobis pars vitiorum in sinistra. Ergo ut opus est dexterae quod facit tacitus dator; quod facit dator garrulus, hypocrisis est sinistræ. Hypocrisis, dolus, simulatio, fraus, mendacium, elatio, tumor, jactantia, insistunt nobis, et imminentasinistris.Quotiesergo nobis cum bonitate, pietate, cum misericordia causa est, nesciat hoc sinistra. Sinistra est quæ nobis animarum prælia semper indicit, et ne virtutes in effectum veniant elaborat.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
