Latin
90.12 to 90.19
Peter Chrysologus, Sermones 90.12-19
Unproofread scanNot analysed yet
Sic nunc Zacharias,qui cum diu fleret diabolum posse, regnare mortem culpa hominis unius,nasci homines adlabores,adgemitus,ad pericula, optarelicet aerumnosa; moritura,nec tamen posse pignora promereri; stare inter acies criminum,obsideri vitiorum catervis,infirmitatum quati et quassari semper impulsu; videre eminus vexilla virtutum,spem legis,gratieelibertatem,nec tamen illuc quemquam propriis posse viribus pervenire; velle bona,et non facere; crimina odisse,nec vincere; debere jam misereri Deum,deberejam taliter subvenire captivis; pontifex ergo iste cum Dei aures continua et tali querela,talilamentatione pulsaret, Deus sic pia, sic justa poscenti, ex germine ipsius responsionis suae sumpsit et instituit mirabile documentum, quo crederet posse Deum dare vitam,mortuis,salutem reddere desperatis,si senectuti mortuae sobolem,si sterilitati dedisset filium desperatæ,sicut evangelicus aperit sermo,cum dicit: Exauditaestdeprecatio tua,et uxor tua ELisabeth pariet tibi filium,redemptionis hujus nuntium,hujus salutis prævium: qui Deum non,sicut tu, voce audiat, non gemitibusflectat. Nonadimpetrandum nostra ille,sicut tu,suffragia requirat,sed ipse in nostro ordine constitutus, et angelico honore fultus,Deum satis ab omnibus desideratum,nec illi umquamcognitum,etiam ipsis bangelis invisum, manu teneat, amplectatur gremio,et jam conspicuum mundo ulnis felicibus tradat,palmis beatissimis assignet, humanis oculis pervidendum, Deum cognitum faciat universis,perducat Dominum ad consortia servulorum,misceat reis Judicem,censorem in se testetur noxiorum suscepisse personam,ac si probet condemnationis humanae sententiam cessaturam, quando ipse agitur, ipse currit per veniam,qui reos erat daturus ad poenam. Ut luceat hoc mysterium pietatis immensae, Zacharia,tuus filiussuum Dominum poenitentiaedemergitin baptisma,in remissionem diluitpeccatorum: qua voluitfonsdilui,cognitorsuscipere veniam, Judex ipse suam subire sententiam,ne damnaret reos, nevindictam proferret in noxios; ascendit crucem, degustat mortem,sepulturampatitur,intrat infernum, qui puniri voluit,ne puniret,qui amari magis voluit quam timeri.