Latin
90.33 to 90.40
Peter Chrysologus, Sermones 90.33-40
Unproofread scanNot analysed yet
Et erat plebs exspectans Zachariam,et mirabantur quod tardaret in templo. Egressus autem Zacharias non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Ille autem erat innuens illis, et permansit mutus. Egreditur poutifex gestans in ore sterilitatis indicium, portans in pectore conceptionis figuram, ut cum mater pareret filium, daret filius vocem, tunc verbi pater ederet sacramentum,et ante natus daret patri veniam,quam dilueret crimina vetusta populorum. Et quiaqui non credidit, tacuit, merito propheta,quia credidit,gloriatur, dicendo; Credidi, propter quod locutus sum (Psal. cxv). Fratres, dat verbum fides,negat infidelitasverbum. Si nos ergo,fratres,sicut dixi,sanctorum lapsus erigit, firmat trepidatio beatorum,nihil umquam Deo esse impossibile j udicemus,neque inquiramus quemadmodum facturus sit,quod promittit,cujus voluisse fecisse est,cujus dedisse est promisisse.