# Sermones 92.1-16

Peter Chrysologus, Sermones, 92.1 to 92.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/92.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/92.1

Sensim nos sermo evangelicus ad altiora promovet, ad superna extollit. Nec mirum, fratres, si Eliam currus aetherius evexit ad coelum (IV Reg. II), cum quotidie ista Evangeliorum quadriga,hominum genus coeli perferat et transmittat ad regnum.Ecce jam nos ipsa, fratres, de partu sterilis ad Virginis partum et a Joannis ortu ad ortum nostri fecit proximos Salvatoris. Sed quod superest adhuc de Zacharia pontifice patientius audiamus, ut ad cunabula nostri Regis regali itinere pervenire possimus: qui ob hoc cœlestis quadrigæ fidam conscendimus sessionem, ut soliicitaset arduas compendiorum semitas vitaremus. Sed enim lectum est: Et factum est ut impleti sunt dies offiicii ejus, abiit in domum suam (Luc. i).Ita uni templo astabat tribus tota: parebant millia sacerdotum, propter quod ipsaobservatio pontificalis officii erat divisa per phurimos, dispensata per tempora, a distributa per vices, ne aut ordinem sacerdotii multitudo confusa turbaret,aut alter legendo jugiter altari debitum negaret officium. Post hæc autem concepit Elisabeth uxor ejus. Erat illis conjugii facultas, erat illis licentia donata generandi, quibus inerat adhuc legis adolescentia, instabatadhuc religionis infantia. Lex, fratres, illicila prohibuit; licita non negavit; intra donum tenuit, supra donum conferre nil potuit; naturamrexit,supra naturam hominem non erexit. Lex fidei janua, gratiae nuntia, Evangelii praevia,paedagogus religionis infantiæ, remisit in sacerdotio legali conj ugii castitatem, c ut in pontificatu gratiæ venturamperpetuæ virtutis gloriam nuntiaret. Secundum hanc ergo indulgentiam Elisabeth annositatej am mortua, sanctum reviviscit in partum,etarida atqueexarata rugia membra medullis vitalibus in viscera fecunda viridantur: ipsum quoque tempus,ipsum, in quo desierat, revocatur ad corpus; et vetustate nimia domus uteri dilapsa, in faciem novam repente reparatur; stupet ordo, deficit consuetudo, miratur ipsa natura, et ex apparatu mansionis, hospitis meritum dignitasque innotescit.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
