# Sermones 92.17-31

Peter Chrysologus, Sermones, 92.17 to 92.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/92.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/92.17

Verum Joannes in generali habitaculo satis se miratus est esse peregrinum,qui se exclusum tempore, abdicatum natura, receptum se in eo auctoris beneficio didicit,non parentis. Et celabat se mensibus quinque, dicens,quia sic mihi fecit Dominus, Bene lotum fecisse Dominum confitetur, quæ sibi collatum per hominem nil videbat.Et occultabat se mensibus quinque, quia etsi eratdiyini muneris, sui tamen temporis non erat quod habebat. Celabat se mensibus quinque.d Erubescitanus feta, verecundatur vetula primi partus, et puerperam senectus absconditextrema, ne sterilitatis opprobriumrisus fecundæ senectutis augeret.Quod autem risui subjacet senilis et veteranacoDceptio,persimilis hujus sterilitas et aetatis Sara probat (Gen. XVIII),quæ sibi cum reddi partum, donari filium,cui jam vita prope deerat Domino promitente cognosceret, et ipsa de suo partu risit; et quod risui posset esse omuibus praegnans, et onerata canities, ipsius gerministestatur ex nomine,dicente Scriptura: Et vocavit nomen filii sui Isaac (Gcn. XXI). Quod interpretari risum docuit, adjiciens: Risum mihi fecit Dominus. Hinc est quod Elisabeth sacrum vult celare mysteriumJ dicendo: Quia sic mihi fecit Dominus.Ut modo conceptusfatiget verecundia,quamdiu negati partus ærumna afflixit; pater tacet ex poena, ex verecundia matercelat,0 quanta silentio vox nascitur! Oquanta taciturnitate tuba sæculis inclamatura generatur I quod secretum divini Judicis dat praeconem I Quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. Honor conjugii, matrimonii dignitas, est procreatio dulcium liberorum; satis enim grave est,et satis triste, virginitatis carere praemio, et filiorum solatia non habere; sustinere onera matrimonii, et ad fructum matrimoni non venire. Hinc est quod gaudet a seabiatum sterilitatis opprobium,dicendo: Quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus repexit auferre opprobium meum inter homines. Quia hoc apudhomines miserum computatur,apud Deum vero • reatus nullus est,fubi parentisculpa nulla est, sed judicium denegantis.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
