# Sermones 94.22-47

Peter Chrysologus, Sermones, 94.22 to 94.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/94.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/94.22

Pharisæus perfidiaemorbo saucius,superbiae flamma febriens, per phrenesim senesciebat insanum. Hinc est quod Christus illuc primum curam vertit, ubi ignota seeviebat infirmitas, ut coelestis medicus uno medicamine duos curaret ægrotos. Videns Pharisæus qui vocaverat eum, ait intra se, dicens. Cui, quia intra se cogitaverat Pharisaeus, Christus publica voce respondit; et dum Pharisaei cordispatefecitarcanum, ipsum fuisse totius prophetiae demonstrat auctorem. Respondens, inquit, Jesus, ait: Simon, habeo tibi aliquid dicere. Tibi, cui opus est medicina, et nescis quaerere medicinam; tibi, qui Deum magistrum vocas, et Dei deseris disciplinam: ignoras quoniam magistro magnam facit inj uriam, qui se discipulumfateturejus,cujusnon sequitur institutum? Nam sicut discipuli probitas laus est magistri, ita magistri vituperatio discipulus nesciens disciplinam. Simon, habeo tibi a liquid dicere. Respondit, magister, die. Iterum, magister, dic, et non Deus dic.Jamjam Deum sentiens, quem vocat magistrum. Duo,inquit, debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibusillis unde redderent. donavit utrisque; quis ergo eum amplius diligit? Respondens Simon dixit: Æsti. moquod is cuiplus donavit. Et Dominus, recte judicasti. Audistis quemadmodum coelestis creditor totum debitum charitatecompensat, et ad incrementum totius fenoris amoris solius exigit et requirit usuram. Plectendus debitor,qui dilectione sola suam negligit redimere cautionem. Vis scire, homo, quid Deo debeas? Quod factus es, Dei creditum est; quod es rationis capax.Dei fenus est;;quoddiscretionem mali bonive possides, accepisti; et quod vivendi normam acceperis per chirographum legis, stipulanti Deo spopondisse tu non potes diffiteri. Sed dum te per vitia carnis in iutum instar suis demergis, et quadrupedum more vivens quapraeditus es ratione privaris, et in gurgite criminumboni malive perdita discretione confundis, et divinae legis substantiam dissipas,b mundana voluptate captivus,factus es gloriosi fenoris debitor luctuosus, cui deficientibus vir.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
