# Sermones 94.48-67

Peter Chrysologus, Sermones, 94.48 to 94.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/94.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/94.48

tutum lucriscriminum multiplicatur usura. Sedlicet in hac re cecideris, licet fueris in ista devolutus, vide ne des peres: homo, remansit tibi undepiissimo satisfacias creditori.Absolvi vis? Ama. Charitas cooperiet multitudinem peccatorum(Joan.iv).Negationis crimine quid pejus? et tamen Petrus amore solovaluit hoc delere, probante Domino, cum dicit: Petre, amas me (Joan. XXI, 12)? Inter omnia Dei praecepta amor obtinet principatum, Diliges, inquit, Dominum Deum tuumex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua(Matth. xn). Ama ergo, homo, Deum, et ama totus, ut possis omnia sine labore vincere et delere peccata. Teneræ militiae, delicati conflictus est amore solo de cunctis criminibus reportare victoriam, sicut ex sequentibus elucescit. Conversus, inquit, ad mulierem, dixit Simoni.Quidest,quodconversus ad mulierem,Simoni loquitur Christus?Quia cum poenitentem respicit, arguit oblatrantem. Dixt Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti, hæc autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis capitis suitersit osculum mihi non dedisti. hæc autem ex qua intravi non cessavit osculari pedes meos; oleo caput meum non unxisti, hæc autem unguento unxit pedes meos.Propterea, dico tibi: dimittuntur i lli peccata multa,quoniam di lexit multum;cul autem minus dimittitur, minus diligit. Probatum est quia dilectio deletet abluit universa peccata.Quid est autem quod dixit: Cui minus dimittitur, minusdiligit? Ergo ad peccandum satis est ut major charitas comparetur?Absit.Charitas de praeteritis subvenit,non liberat de futuris; charitas nescit peccare cum diligit charitas non est charitas,sidelinquit;charitas Dei custos est sanctitatis. Fratres,si nos esse peccatores novimus, et esse nolumuspeccatores, pedibus Christi demuslacrymas,spargamus capillos,tigamus oscula, pietatisoleum tota devotione fundamus; utdicatur nobis: Dimittuntur vobis peccata multa,quia dilexistis multum.Imitemur hanc mulierem,quam conspicimus non solum caruisse peccatis, sed ad totum sanctitatis verticem pervenisse.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
