Latin
95.25 to 95.42
Peter Chrysologus, Sermones 95.25-42
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi manducaveritis carnem Filii Hominis,et biberitis ejussanguinem,non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Quemadmodum autem mauducetur caro Christi, quomodo bibatur et sanguis ejus, norunt illic qui sunt sacramentis coelestibus instituti. Ecce, inquit, mulier quæ erat in civitate peccatrix. QuaemuJier? a Ecclesia sine dubio. In civitate peccatrix. Civitate qua? llla de qua dixerat propheta: Quomodo facta est meretrix civitatis fidelis Sion (Isai. I)? Et alibi: Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate, et iniquitas et labor in medio ejus et injustitia,et non defecit de plateis ejus usura et dolus (Psal. LIV). In civitate ergo perfidiæ septa muris,superbiæ turribus communita, distincta iniquitatum plateis, obserata contradictionum portis,depicta doli fucis, ind urata e silicibus usurarum,negotiorum doloribus aggravata,infamata lupanaribus, id est, idolorum templis, mulier hæc, idest Ecclesia,gravissimum trahebat reatumex tanta praecedentium colluvie peccatorum. Sed ubi audivit venisse Christum addomum Pharisæi,id est, ad synagogam: ibi, hoc est, ad Judaicum Pascha, passionis suæ mysteria tradidisse, aperuisse sui cor poris et sanguinis sacramentum,manifestasse nostræ redemptionis arcanum, Scribas velut pessimos despiciens janitores. Væ vobis legisperitis, qui tulistis clavemscientiæ(Luc. XI)! Irruptis contradictionum foribus, contempto ipso choriPharisaici principatu, ardens, anhelans, aestuans ad totum legalis convivii penetrale pervenit: ibique reperit Christum inter amoris epulas et dulcia pocula traditum,Judaicam occubursseper fraudem, juxta illud prophetae: Quoniam siinimicusexprobrasset mihi,supportassem utique; et si isqui oderat me, super me malalocutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: tu vero, homo unanimis,dux meus et notus meus,qui mecum du lces capiebas cibos, in domo domini ambulavimus cum consensu (Psal, LIV). Ut cognovit accubuisse Dominum indomo Pharisæi, id est, in synagoga omni dolo,tota fraude addictum, passum,crucifixum et sepultum; tamen a fervore fidei tanta ista non retardatur injuria, sed portat unguentum,portat Christiani chrismatis oleum: et quiaChristi faciem videre non meruit corporalem, stat retro non loco, sed tempore, inhaeretejusvestigiis, ut sequatur;