# Sermones 95.43-57

Peter Chrysologus, Sermones, 95.43 to 95.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/95.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/95.43

et jam desiderii plus quam conscientiae lacrymas fundit,ut quem abeuntem videre non meruit, mereatur videre redeuntem. Lacrymas ergo ad pedes Domini profluo amore perfundit;dum pedes evangelizantium regnumejusbonorumoperum manibus tenet, lavat lacrymis charitatis, confessionis labiis osculatur,et totum misericordiae profunditunguentum,donec conversus ad eam; quid est conversus? hoc est,reversus, dicat Simoni.dicat Pharisæis, dicat negantibus, dicat populo Judæorum: Intravi domum vestram,aquam pedibus meis non dedistis. Et haec quando dicet?Quando venerit in majestate Patris sui,et segregabit justos ab injustis quasi pastor qui segregat oves ab haedis; et dicet: Esurivi, et non dedistis mihi cibum;sitivi,et non dedistis mihipotum; hospes fui, et non suscepistis me. Hoc est dicere, Aquam pedibus meis non dedistis; hæc autem,dum meorum pedes lavat,pedes ungit; pedes osculatur, fecit servis. quod vos Domino non fecistis (Matth. XXV), fecit pedibus quod capiti vos negastis, impendit minimis quod vos vestro denegastis auctori. Tunc dicet ad Ecclesiam: Dimittuntur tibi peccata multa, quia dilexisti multum.Quia tunc erit remissio peccatorum,quando tolletur materia tota peccandi,quandocorruptioinduetincorruptionem,quandomortalitas immortalitatem consequetur,quando peccati caro caro totius efficietur sanctitatis,quando terrena servitus coelesti dominatione mntabitur,quando militia humana divinum promovebitur ad regnum. Orate, fratres, ut et nos in parte Ecclesiae constituti,ad ea quæ numeravimus pervenire mereamur, auctore ipso Christo, cui est honor et gloria cum Spiritu sancto in sæcula saeculorum. Amen.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
