Latin
96.1 to 96.17
Peter Chrysologus, Sermones 96.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Si dicta vel facta Christi passim carnalibus sensibus subjicerentur, torpesceret animus meus, vacaret, dormiret ingenium, cor tabesceret, exstingueretur quidquid humani vigoris est et caloris. Proposuit, inquit, illis parabolam (Matth. xin). Sicut in lapide friget ignis, latet ignis in ferro, ipse tamen ignis ferri aclapidis collisione flammatur; sic obscurum verbum verbi ac sensus collatione resplendet. Certe si mystica non essent, inter fidelem fidelemque, inter impium atque pium discretio non maneret,et esset devotus sicut contumax,iners sicut qui laborat, pervigil ut ille qui dormit: nuncvero cum petit anima, mens pulsat,quærit sensus,sperat pietas, fides exigit, meretur intentio, apparet et sudantis fructus, et pœna desidis,et justitia largitoris simul, quia plus accepta sapiunt quam possessa,inventa magis quam subjecta delectant. Hine est quod doctrinam suam Christus parabolis vel at, tegit figuris, sacramentis operit, reddit obscuram mysteriis. Proposuit, inquit,illis parabolam. Illis, hoc est, non suis, sed extraneis, inimicis utique non amicis; spectantibus ad calumniam,non audientibus ad salutem. Ideo in parabolis, inquit, loquor eis, quia videntes, non vident; et audientes, non audiunt, neque intelligunt. Quare? Quia qui calumniatur præterita,videre praesentia non meretur; neque dignus est agnoscere gratiam, qui legem ne cognosceretur,abscondit. Væ vobis, inquit, legisperitis,quia tulistisclavem scientice; ipsinon introistis, et eos qui introibant, prohibuistis (Luc. XI). Proposuit, inquit, illis parabolam, dicens: Simile est regnum cælorum homini. Et quid offendit Christus, si in similitudinem hominum factus est, ut pereunti humano generi subveniret? Scandalizat Dominus,si,ut manumittat servos,inveniatur in habitu servitutis? quando quidquid est majestas futuræ, quidquid adventus et regni, ecce homini comparatur. Simile est, inquit, regnum cœlorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo; cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus,et superseminavit zizaniainmedio tritici,et abitt. Audistis quemadmodum sator mundi rerum principia bona sevit,nec ullum malum ab originis processit auctore;