Latin
96.37 to 96.56
Peter Chrysologus, Sermones 96.37-56
Unproofread scanNot analysed yet
In agro suo. Hoc est,in mundo,dicenteipso Domino, Ager hicmundus est. (Matth. XIII, 38). Cum autem dormierunt homines, Id est, sanctiPatres, patriarchæ, prophetæ, apostoli, martyres,in sopore mortis temporaliter dormientes, quia sanctorum mors somnus est; peccatorum vero mors est, quia in inferno poenae vivunt, vitæ pereunt peccatores. Veniens inimicus ejus. Id est, diabolus. Superseminavit zizania. Superseminavit, non seminavit. Praecedunt Creatoris bona, mala diaboli postsequuntur; ut malum quod est ex diabolo, sit accidens, non natura. Super seminavit zizania in media tritici. Quia diabolus haeresesinter fideles,inter sanctos peccatum, interpaciticoslites,inter simplices dolos, inter innocentes nequitiam gratis serere consuevit: non ut acquirat zizania,sed ut triticum perdat; nec ut reoscapiat,sed utadimatinnocentes. Hostis plus ducem quam militem petit; nec obsidet mortuos,sed impugnat viventes: sic diabolus non peccatores quærit capere, quos possidet subjugatos, sed ut justos capiat, sic laborat. Superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. . Quia diabolus impellit quidem viribus ad ruinam,sed posteaquam prostraverit,derelinquit; diabolusnonquaerithominem, sed hominis interitum quærit. Fratres, ille malis nostris gaudet,turget ruinis nostris, nostris vulneribus convalescit, nostrum sanguinem sitit, nostra saturatur ex carne, nostris a vivit ex mortibus. Diabolus hominem non vulthabere,sedperdere. Quare? Quia ad coelum undeille cecidit, non vult, non fert, non patitur hominem pervenire. Et quia nos sermo trahit longius hodie,reliqua differamus, ut et communem relevemus laborem,et quæ dicenda sunt plenius exsequamur. Deus autem noster et mihi dicendi gratiam, et vobis audiendi desiderium donare dignetur.