Latin
98.38 to 98.44
Peter Chrysologus, Sermones 98.38-44
Unproofread scanNot analysed yet
iv). Ecclesia hortus estEvangelii vomere orbe toto diffusus cultura,clausus stimulis disciplinæ, ab omni pessimo gramine apostoico labore purgatus, fidelium plantariis, liliis virginum, rosis martyrum,confessorum viriditate amoenus, fragrans floribus sempiternis. Hoc itaque granum sinapis in hortum suum misit Christus,id est, promissione regni sui. quod radicatum est in patriarchis natum est in prophetis,crevit in apostolis, in Ecclesia fecit arborem magoam, multiplices dedit in donationibus ramos,quosenumerat Apostolus, dicendo: Alii datus est sermo sapientiæ, alii verbum scientiæ, alii cura sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia,alii discretio spirituumtaliigenera linguarum (I Cor. XIII). Audistis,fratres,istud granum sinapis in arborem quam prorupit, audistis quas fundavit radices, audistis quales quantosque se jam e diffuderit et severit in ramos, in quibus coeli, non aeris, aves, in pennis sapientiæ et prudentiæ volatu,fidei securitate requiescant. Et tu audi,si vis terrenas bestias non timere,si vis evitare aves rapaces,voraces vultures, hoc est, aves aereas,quæ sunt omnes nequitiæ spirituales; elevare a terra, terrena deserere:sume alas columbæ propheticæ deargentatas( Psal. LXVII), sume pennas divini Solis fulgore radiatas, evola in specie auri, ut in tantis et talibus ramis jam nullis laqueis attentandarequiescas semper, et de volatu tali valida, et de tanta mansione secura. De similitudine sequenti, sequenti verbo, Domino docente, declarabimus.