Latin
99.29 to 99.46
Peter Chrysologus, Sermones 99.29-46
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII), ut sterilitas mundi tota senectute conclusa, in mensuris tribus, hoc est, in aequalitate Patris, et Filii, et Spiritussancti, fermentum fidei collocaret, et Domino suo tres panes poneret confessione Trinitatis; atque pro munere hoc totam Christiani germinis fecundaret ad prolem. Sed ad proposita redeamus. Mulier accepit a Deo fermentum fidei,quae acceperat a diabolo perfidiae fermentum; abscondit in mensuris tribus, hoc est, g in tribushominum temporibus, quod estab Adam usque ad Noe, aNoeusque ad Moysen. a Moyse usque ad Christum; utmulierqueecorruperat fermento mortis in Adam totam massam generis humani, fermento resurrectionis totam carnis nostræ massam redintegraret in Christo; ut mulier quae confecerat panem gemitus et sudoris, panem vitae coqueret et salutis; etesset omnium viventium mater vera per Christum, quæ erat in Adam materomnium mortuorum. Ob hoc namque Christus nasci voluit, ut sicut per Evam venit ad omnes mors, ita per Mariam rediret omnibus vita. Quæ Maria hujus fermenti implet typum,similitudinem præfert, consignat figuram, dum de supernis suscipitfermentum Verbi, et humanam carnem in alvo Virginis, immo in alvo Virginis coelestemtotamconspersitin massam. Sed quid allegoricisensus in hac similitudine maneat, jam prodamus. a Mulier quæ accepit, fermentum, Ecclesia est: fermentum quod accepit, coelestis doctrinæ est sacramentum: mensurae tres in quibus perhibetur abscondisse fermentum, Lex, Prophetae,Evangelia, ubi divinus sensus mystico absconditur et celatur in verbo, ut fidelem non lateat, lateat infidelem. Quod autem dixit: Donecfermentatum est totum; illud est quod Apostolus dicit: Ex parte scimus, et ex parteprophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, cessabunt quæ ex parte sunt (I Cor. XIII). In conspersione scientianuncdivina est, aspergit sensus, levat corda, iucrementat ingenia, et doctrinarum more ad sapientiæ cælestis dilatat, suscitat, diffundit augmentum, fermentatur totum. Quando? Adveniente Christo.