# Contra Medicum Quendam 2.4-5

Petrarch, Contra Medicum Quendam, 2.4 to 2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrarch/contra-medicum-quendam/2.4

Unum hoc loco preterire noluerim quod inter superbias meas ponis: indignum te michi visum qui in meis opusculis scribereris. Vide autem, queso, ne inter tuas potius numerandum sit, si tibi contrarium videatur. Scripsi aliqua, nec desino aut unquam desinam, dum hic digitus calamum feret. Sed, omissis aliis, ne me rursum de me ipso magnifice loqui dicas, scribo de viris illustribus. Que non ausim dicere: iudicent qui legent; de quantitate pronuntio: haud dubie magnum opus multarumque vigiliarum et, si non ab auctore, certe a subiecta materia nominandum. Nichil ibi de medicis nec de poetis quidem aut philosophis agitur, sed de his tantum qui bellicis virtutibus aut magno reipublice studio floruerunt, et preclaram rerum gestarum gloriam consecuti sunt. Illic, si tibi debitum locum putas, dic ubi vis inseri: parebitur; sed verendum est ne quos ex omnibus seculis illustres, quantum hac ingenii paupertate licuit, in unum contraxi adventu tuo diffugiant, teque ibi solo remanente, mutandus libri titulus, neque De Viris Illustribus sed De Insigni Fatuo inscribendum sit. Si audire me velles, petendum potius ab Apuleio madaurensi ut in libro philosophantis asini locum habeas, vel orandus Plautus ut alicubi in Amphytrione te collocet, ubi sillogismos tuos explicans probes Birriam nichil esse, magnoque animo contemnas quod in meis locus tibi desit opusculis, cum et alibi aptius esse possis, et ego nullum in tuis operibus locum queram. Illud quoque locus hic exigit: quam certe sit tutum de veritate tecum colloqui, quamque tranquillum, vide. Stantibus enim scriptis obstrepere et insidiari non pudet, quid faceres inter verba volantia? Quid est autem quod inter multa dixisti, me senectutem detestari? Nichil hoc falso falsius. Nemo me reverentior senectutis, nemo qui etatis illam partem pluris faciat, qui eam equiori animo complectatur, si iam adest, si appropinquat, expectet. Sed ita demum apud me venerabilis est senectus, si ab honestis progressa primordiis gloriosum habet aliquid preter rugas. In libro Sapientie , siqua tibi talium cura esset, hanc sententiam invenisses: "Senectus" inquit "venerabilis est". Tecum sentiebat, nisi addidisset: "non diuturna neque numero annorum computata". Ecce, iam desentire incipit. Quid ergo? "Cani sunt autem" inquit "sensus hominis, et etas senectutis vita immaculata". Cato ille senex famosissimus, qui etatis huius apud Tullium patronus ac laudator inducitur, dum senectutem operosam semperque aliquid agentem dixisset, addidit: "Tale scilicet quale cuiusque studium in superiore vita fuit". Et iterum: "In omni oratione" inquit "mementote me eam senectutem laudare que fundamentis adolescentie constituta sit". Si hunc, philosophe, reprehendis, et me reprehende; secum enim sentio, nec contrarium dixi. Prorsus mutare scripta mea non potes, quippe nec ego ipse qui condidi; postquam in publicum exierunt, mei iuris esse desierunt. Quid igitur dixi? "Delirare sepius solent senes". Hinc calumnie radix. Sed procede; noli subsistere; lege quod sequitur: "Non quidem omnes, sed quorum iuvenilis etas vilibus curis et obsceno artificio acta est". Id forte verbo tu verum negas, facto autem probas esse verissimum. Itaque deum testor me nichil aliud quam te unum, dum id scriberem, cogitasse. Qualis enim senex esse poterit qui mentiendo, blandiendo, fallendoque consenuit? Stultorum senum ingens copia est. Scis quare: quia sapientum iuvenum immensa penuria; qui autem inter vitia senuerunt, quo ad metam propius accedunt, eo magis insaniunt. Hos ego sepius delirantes dixi, nec mirum si ex his in quibus usque in finem vivitur senectus, ultima vite pars, plus impressionis accipit quam relique, et si densiores in imum sordes suo more descendunt. Propter eandem causam, qui in virtute per omnem vitam delectati sunt, in senectute mirabiles retroacti temporis fructus legunt; et tum maxime felices sunt, dum esse desinunt, ut incipiant esse perenniter. Hos autem constat esse rarissimos, horumque est illa quam dicis venerabilem senectutem. Reliqui vero, qui medium locum tenent, ut plus minus ve in hanc aut in illam partem inclinati vixerunt, sic in senectute meliores aut peiores fiunt. Itaque mille varietates et morum infinita distantia, nec senum modo sed iuvenum, quorum omnium naturas bene, nisi fallor, et Aristotiles in Rethoricis et in Arte Poetica descripsit Horatius. Hec michi nunc senum distinctio probatur, que si tibi non placet, scribe aliam, summe philosophorum, quam in marmoribus incidamus. Certe, ut ad stultos senes redeam, nunquam tu prima etate, quanquam semper temeritate notabili fueris, ausus fuisses garrire ista tam stolide, etsi in animo habuisses: solet enim adolescentie familiaris esse verecundia. Crede igitur michi, nil stulto turpique sene molestius, cui et stultitia puerilis superest et senilis accessisse videtur autoritas.

---

Petrarch, Contra Medicum Quendam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/petrarchmedicus.html.
