# Contra Medicum Quendam 4.2

Petrarch, Contra Medicum Quendam, 4.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrarch/contra-medicum-quendam/4.2

An nature semper obsequendum, an vero nonnunquam valde etiam resistendum sit, non huius temporis est questio. Tu eam forte, philosophorum princeps, in aliquo tuorum voluminum ventilasti. Quem enim philosophie locum rear a tanto philosopho pretermissum? Sed sit nature obsequendum, sitque homo naturaliter animal politicum, nichil tamen politie obesse solitudinem studiosorum hominum, qui proculdubio rari sunt, sepe etiam multum prodesse compertum est, plusque unum solitarium conferre reipublice, quam centum qui latrinis aut tabernis ac lupanaribus obversentur. Neque enim solitudinem loquimur cuntis hominibus infensam, qualem Bellorophontis accepimus, qui universo generi humano odium indixerat, aut Timonis nesciocuiusobscurum enim nomen habetqui ob id quod omnem amicitiam sperneret nullumque diligeret ab Atheniensibus lapidatus traditur. Non hanc solitudinem loquimur, sed tranquillam, et mitem, et ab hominum vitiis non ab humanitate semotam. Ecce nunc tu per vicos ruis ac plateas, et quasi ad currendum nati simus, me in solitudine sedentem inhumanum putas. Crede michi, si placet: plures te quotidie impellunt, plures melioresque me diligunt; et nisi gloriari tibi importune nimium videar, dicam quod multis est notum: tales ad me visendum viros in hanc solitudinem venisse, et propter me unum hic cupide fuisse, tales etiam misisse de longinquo ad cohortandum me noscendumque quid agerem, qui te, si ultro illos adeas, egre visuri sint, nichil dicturi, modicum responsuri. Sed transeo, ne te nimis affligam. Hec autem non ut glorier, cum omnis honor in honorante sit, sed ut scias multos ruris amatores etiam in urbibus caros esse, multos habitatores urbium ipsis in quibus habitant urbibus odiosos. Ita non adversam solitudinem politie, meque, licet solitarium, et amare bonos noveris, et ab illis non minus amari quam si, ceno oblitus ac sudore, et nunc hac nunc illac more tuo discurrens, prehensarem homines, loquendo caput omnium obtunderem, nullum dormire sinerem, cuntis liminibus insultarem, et quem semel arripuissem tenerem, occideremque tenendo, ut ait Flaccus, non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. In eo quidem quod bonis urbium carere solitarii videntur, nolo questionem antiquissimam renovare, que inter perypatheticos ac stoicos multis iam seculis fuit, eritque per secula, illis summum, his solum bonum dicentibus esse virtutem. Que si vera sententia est, quibus quantisque bonis careat solitaria vita, quisquis vera bona urbium numerat ac metitur intelliget. Sed quia te, post Aristotilem, tempore, ingenio etiam, primum et cum additamento logice perypatheticum scio, concedam, ne de hoc ipso noviter litigandum sit, esse preter virtutem bona, quibus urbes abundare non negem, in quibus fornicem, balnea, macellum, mulsum, adipem, pulmentum, et que sunt similia numeratis. Verum his carere apud vere realiterque philosophantes non modo non miserum, sed magna etiam solitarie felicitatis accessio est, simul ut cum his vestris bonis et aliis careat urbanis malis. "Et quenam ista sunt?" inquies. Quis cunta dinumeret? Illis caruisse non est parum, que, si ad literam intelligas, non mediocris quemlibet fortune virum, sed David regem ex urbibus in solitudinem pepulerunt. Quenam vero hec? Nempe iniquitas et contradictio in civitate, et labor in medio eius, et iniustitia, et non deficiens de plateis eius usura, et dolus. Iam quod sequitur responsione non eget. Sancta rusticitas sibi soli prodest: studiosa autem solitudo prodesse posse quamplurimis non negatur. Et ipse Ieronimus, qui hoc dixit, quantum solitudine delectatus et quantum ibi mundo utilis fuerit sciunt omnes. Sed quia non possunt omnes esse Ieronimi, etsi magnum nichil in solitudine geratur, tantum ut vivatur innocue, vitentur incentiva libidinum, quibus porticus civitatum ac theatra flammescunt, parum ne tibi forsitan videtur? Apud me multo quidem optabilius est solum salvari, quam perire cum multis.

---

Petrarch, Contra Medicum Quendam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/petrarchmedicus.html.
