# Contra Medicum Quendam 4.7

Petrarch, Contra Medicum Quendam, 4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrarch/contra-medicum-quendam/4.7

Finis iam huius sermonis esse poterat et, ut arbitror, tempus erat; sed ubere ac pregnanti eloquio tuo retrahor: sic facete tantaque arte me detines, ut abire nequeam abs te. Quis enim tam mutus, ut illi ioco non respondeat, quo desponsasse me dicis fontem Sorgie? Clare philosophe, non locum hunc aut illum, sed tranquillitatem mentis ac libertatem sequor, quas tu nescis. Illas ego non tantum ad Sorgie, sed ad Nili fontem querere non gravabor. Ibo quo nec Alexander mittere, nec Cambises potuit pervenire. Non me rubicunda perusti zona poli, non epularum defectus impediet, que causa duplex cepto arcuisse legitur tantos reges. Solus et esuriens et adustus, si illas ibi esse noverim, ad tranquillitatem animi libertatemque perveniam. Scio tamen eas non in locis sed in animis inveniri; verum ad id conferre aliquid loca salubria et quieta non dubito. "Cur" inquies "asperiore loco habitas, cum mollioribus non veteris?". Si reddenda nunc etiam vite ratio est, necdum manum ferule subduximus. Dicam de multis unam causam legisse: nescio an intellexisse potes apud Senecam honestius Scipionem Literni exulasse quam Bais. Non est unam rem amantis contrariam sponte sequi. Non est igitur aut virtutem adepti, qualem me non esse lugeo, aut ad virtutem suspirantis, qualem me, si permiseris, non nego. Non est, inquam, ad virtutem aspirantis ultro degere ubi voluptas, inimica virtutis, imperet. "Quid ergo? Nemo" inquies "bonus in urbibus?". Non dico id quidem; sed innumerabiles mali, a quibus non modo proficientem sed profectum quoque, si possit, securius sit abesse. Accedit quod nec ita rure relegatus sum, quin sepius quam vellem amicorum precibus ad urbem retrahar, sepe etiam sponte mea vager, vitans locorum alternatione fastidium. Facti mei causam audisti. O, si te nunc scisciter, vice versa, quid tu latrinas omnes ambire nunquam desinas, qualem michi expedies rationem? Dices te sanare rempublicam, quam egram, fateor, a te sanari posse nego, nisi quantum te spero quotidie multis illam dementibus, veluti corpus infectum damnosis humoribus, exhaurire.

---

Petrarch, Contra Medicum Quendam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/petrarchmedicus.html.
