# Contra Medicum Quendam 4.8-10

Petrarch, Contra Medicum Quendam, 4.8 to 4.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrarch/contra-medicum-quendam/4.8

Quem vero non curis exonerent impleantque letitia speculationes ille tue pulcerrime? Quarum prima est: an, in solitudine habitans, sim deus an bestia; diffinisque non deum. Sed audite, queso, philosophi, rationem: quia poetas sequor, ut dicit et non probat. Ergo, si poetas non sequerer, deus essem. Tu, igitur, qui nec poetam nec ipsum poete nomen intelligis, quis deorum es? Certe si ignorantia deum facit, tu non solum deus, sed deus deorum iure vocaberis. Quero autem quod apud Lucanum de Nerone scriptum est: quis deus esse velis? Non respondes, perplexus es. Dabo tibi consilium: lege Varronis vel, quia illos non habes, Augustini libros, inveniasque tibi placitum aliquod dei nomen. Deus enim esse non prohiberis, quia poetas negligis. Magna ibi deorum copia et nominum multa varietas. Si me rogas, quod in his paulo forsan exercitatior sum, tria tibi deorum nomina, utriusque sexus, excerpsi: esto vel Pallor vel Cloacina vel Febris. Hec te cito utinam, o stolidum caput, arripiat, ut et strepere desinas et tuo periculo experiaris quibus remediis abundes! O insensate, non sum deus, nisi forte eo modo quo, propter intelligentiam et actum Aristoteli videtur homo mortalis deus. Quod, si beatus essem, utique deus essem, iuxta illud philosophicum Severini: "Omnis beatus deus. Natura quidem unus; partecipatione vero quam plurimos esse nil prohibet", quod ab Augustino habuit Psalmo centesimo decimo octavo: "Non enim" inquit "existendo sunt homines dei, sed fiunt partecipando illius unius qui verus est Deus". Certe peccatis nostris effectum est ut, cum audissemus: "Ego dixi dii estis et filii Excelsi", omnes illud continuo tristius audiremus: "Vos autem sicut homines moriemini"; ac ne quis principatui potentieque fideret additum est: "Et sicut unus de principibus cadetis". Itaque, profundissime speculator, non sum deus, nec semideus quidem, qualem Lucanus Pompeium, Labeo describit Herculem, Romulum, et de philosophis Platonem. Nunquam miser in has insanias cecidisses, si aliquando cogitasses, quam grande negotium sit, licet excellentibus ingeniis, divinitatem non dicam assequi, sed etiam contemplari; si semel legisses illud preclare dictum a Platone, ab Apuleio relatum, et ab Augustino in libro De Civitate Dei positum: "Deum esse summum omnium creatorem, ipsumque solum esse qui non possit, penuria sermonis humani, quavis oratione vel modice comprehendi; vix saltem sapientibus viris, cum se vigore animi, quantum licuit, a corpore removent ad intellectum huius Dei. Id quoque interdum, velut in altissimis tenebris, rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare". Quid tibi, medice, videtur? Quid de hac urina iudicas Platonis? certe Augustinus, magnus medicus animorum, sani hominis eam censet. Quamobrem non sum deus, ut dixi, quippe nec idoneus contemplator Dei; non, si tam sapiens sim, quam tu tibi sapiens videris. Quid ergo? Opus exiguum Dei sum, cultorque utinam! Bestie vero titulum nemo, te vivente, merebitur.

---

Petrarch, Contra Medicum Quendam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/petrarchmedicus.html.
